Latin
ERRASSE MVLTIFARIAM ALLIACENSEM, ET VT QVAI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 567
Unproofread scanNot analysed yet
Variaque non minus &bella inuenies, &leges, &prophetas, &pestilentias, &euenta genus multiplex &uarium, tractu illo temporis tam diuturni contigisse cur non per ducentos semper annos atemporeillius tuae coniunctionis seriem istorum actorum reducebas. Pinguis hic nimis Minerua si Astrologiam historiae ita concordamus. Sed nec coniunctiones illae uerae, sed mediae hoc est falsae &nullae, nec ut eas pro medijs accipiamus, ad illa etiam tempora sunt inferendae. Nec is quem pu tauit ab Adam ad Christum numerus annorum, sed ueram supputationem plus annis mille &quadringentis excedens. nec res illae gestę aut euenta tem poribus quibus putauit, euenerunt, &quam describit mundi genituram non solum dubia aut falsa, sed impossibilis astrologica ratione planè demonstratur. Quare unalitura totus ille libellus emendari potest eas conlunctiones medias esse non autem ueras nemo nescit nec ipse diffitetur. Quod si mundi genitura ex qua omnes ducuntur impossibilis necessario, &illa ad medium etiam motum falsa supputabitur, illa an sit impossibiiis uolumus uobis Mercurius interpretetur, qui in ea quidem figura protul à Sole sex &quinquaginta partibus collocatur à quo tamen ultra nouem atque uiginti, non latum quidem unguem recessisse se unquam per stos omnes deasque deicrabit, quod peccatum euidens nimis &inexpiaOlle. Eam etiam putat primordialem mundi figuram quam in Elucidario affert Alliacensis, mirabilibus illusionibus onustatam. Refertur enim ad Chal daeos &Ismaelitas quos scilicet huius mysterij conscios fecerit diuinitas. inea autem Mercurius in primaparte Geminorum, Sol in prima Arietis ollocatur, quo sit ut disiunctus a Sole sit Mercurius partibus sexaginta, suod planè esse impossibile Astronomus nullus denegabit. Sed redeamus ad illas coniunctiones quae (ut dicebam) sub lata prima coeli figura raqua omnes colligebantur falsae &impossibiles, deprehenduntur. Acfedit &illud quòd nec post nongentos annos est coniunctio in Ariete, ut docet Abraam Hispanus insexto libro, cui titulus Redemptio Israel. At neque etiam quae ad illas refert euenta, quibus putat temporibus contigerunt. non enim à mundo ad diluuium anni, ut refert, bis mille ducentiquadraginta duo, sed mille sexcenti quinquaginta sex ut postea declarabitur, quare tertia illa maxima coniunctio quam praecessisse ait dilluuium innis duobus ut quae à mundi constitutione per annos euenerit bis mille dutentos quadraginta, post diluuium ipsum fuitannis sexcentis octuagintaquatuor. Itidem anno à diluuio nongentesimo quadragesimo secundo quar tam notat maximam coniunctionem, &ante eam per annos sexdecim natum ait Abraam patriarcham qui tamen ante huius temporis coniunctionem per annos sexcentos &triginta diem Domini uidens exultauerit.