# Opera omnia 569

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IN DILVVII CONIVNCTIONE TVM INTER SE TVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/569
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/569

Verum cum eam coniunctionem idem Albumasar praecessisse dicat coniunctionem quae sectam Arabum significauit annis tribus millibus nongentis quinquagintam octo, contradicit Henricus ex fide tabularum Machliuiensium quarum numeris ait à se deprehensum fuisse eo anno quo eos sunctos dixit Albumasar, inter Saturnum & louem signorum quatuor interuallum, sed supputantem se diligentius ait inuenisse illam coniunctionem anno ante Arabum constellationem ter millesimo nongentesimo quinquagesimo primo. Cum item Henricus iste simul eos dicat iunctos in quarta parte Cancri, alij usi tabulis Alphonsi quartadecima parte eius signi runctos illos fuisse contendunt. Sed mittamus has eorum discordias atque sam illud ostendamus, ut omnes pariter à ueritate discordent. nam siue regis Alphonsi siue tabulis illis utamur Machliuiensibus cum à Christo retrorsum uersi sumendo primordia coelestium motus explicamus incidimus in eam coniunctionem anno quidem (ut ait Henricus) ante Christum tertio millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, à quo numero ali paucis mensibus uariant. Nos autem superiore capite à dilluuio ad Chrisum annos paulo plures duobus millibus & trecentis uera supputatione colligi demonstrauimus: quare praecessit ea coniunctio ipsum cataclismum annis non ut ipsi dicunt ducentis & octuaginta, sed mille adiectis quobus & octuaginta. quid igitur illi & cataclismo? neque enim puto ad ot annos uim illius coniunctionis extendent. Sed demus illis non plurivus quàm uolunt eam annis antecessisse diluuium atque his quibus puunt temporibus diluuium euenisse, an credis tamen effecturos quod uo sunt? At quamuis haec item illis demus nihilominus tamen falsi, uani, ridiculi. Nam esto iuncti fuerint Saturnus & Iupiter in Cancro propterea ne Perijt mundus aquarum inundatione submersus? At plus quàm decies post ea tempora in eodem signo simul fuere nec tamen perijt mundus, mon nec una propterea regio aquis immersa est, nedum orbis uniuersus. Suentum rarum, maximum, admirabile, ipsa tamen coniunctio quid quęlo habet huiusmodi? Nam & saepius postea redijt (ut dicebam) & siue Messalae siue aliorum sententiae accedamus, non solum maximis sed nec maioribus coniunctionibus connumerabitur. Cum & duo in eatantum sidera copulentur nec in signorum initio, hoc est, in Ariete, nec in principlo alicuius triplicitatis, quid igitur habet singulare? cur tam mirabilis & nunquam postea uisi, praeterque fidem excellentis effectus, causa existimetur. quid cur tam diu, hoc est per ducentos & septuaginta nouem annos perdurasse uirtus eius putetur? Nam si quae in principijs accidunt triplicitatis ad principium usque alterius dixeris habere efficientiam, dices quidem rem falsam & à nobis superius improbatam, sed tuis forte dogmatibus consonam. At dicere hoc deea coniunctione quae in medio fit nec nostrae ueritati nec tuae etiam uanitati concordat, cum non plus quàm ad uiginti annos eorum uirtutem significantiamque deducas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
