Latin
IN MOSIS CONIVNCTIONE ET
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 571
Unproofread scanNot analysed yet
IN MOSIS CONIVNCTIONE ET ME Ssiae uaticinio quàm delirus Abraam ludaeus. Cap. XII. Braam princeps (ita apud Hebraeos cognominatur) cuius auditor fuit Abraam Auenazre. librum composuit quem praetitulauit, de Redemptione Israël quoniam illud operis propositum, ut astrologica uia tempus uenturi Messiae inuestigaret. Exorsus igitur à Mosis natiuitate nescio quam suam, de qua dicebamus sibi fingit siderum positionem cum Saturni &louis compulatione, ad quam &Mosem, ®num Israel, &legem refert Iudaeorum populo datam, quanquam (ut solent uerbis religiosissimis, quo suos libros ab igne tueantur) ipse quoque sic semper neget dicere quod dicit: hac autem constellatione formata sub qua regnum cum lege Hebraeorum exortum sit, quoniam similem inuenit, post annos Moysi (ut ipse quidem supputauit) bis mille octingentos quinquaginta nouem, hoc est, anno Christi Millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, iubet tunc expectari Messiam. Fuerunt eo anno Saturnus &Iupiter simul in Piscibus &per 20. ante alios, hoc est, anno millesimo quadringentesimo quadragesimoquarto simul fuerunt in Cancro. Post quarum omnino alteram coniunctionem &Messiae aduentum, &mirabilia illa omnia, quae per Messiam exbectant, astrologica assertione futura pronunciat. Quod cum re ipsa iam satis confutatum sit elapsis à prima quidem coniunctione annis iam quinquaginta, à secunda uero triginta, posset hinc &quod de Moyse fabulatur satis infirmari, ut non dedisse eis regnum ea credatur constellatio, qua redeunte ad eos, suum regnum minime redijt, nec peperisse uidetur Mosinqua effectis nihil uiribus ad nos reuersa nullum tamen prophetam ad nos attulerit. Quid quòd non solum post illas coniunctiones felicius ageFrcoepit gens Hebraeorum, sed non minoribus ferè post ea tempora calamitatibus obruta est quàm aut sub Tito aut sub Adriano pulsis nuper lufictis omnibus ex tota Hispania à Christianissimo illo rege nunquam certe satis laudato, ubi &numero, &diuitijs, &authoritate plurimum poterant, qua eiectione nihil unquàm ferè uel tristius uel acerbius passos ipsi se non diffitentur, ita multi naufragio, pestilentia quam plurimi, fame maxima pars eorum absumpti, ut nobis etiam Christianis in tanta calamitate, in qua diuinae iustitiae gloria delectabat homines, tamen extrema adeo patientes commiserationem faceret &dolorem. Hic est Messias, haec est illa redemptio quam ex Mosaica constellarione Abraam illis promittebat: qui ne de praeteritis etiam rebus diuinasse melius credatur quàm de futuris, uideamus in illa, ad quam Mosis aduentum retulit, coniunctione quàm falsus planè &ridiculus sit; nam &ea coniunctio, per quam natum credidit Mosem, BB 4 plus pluribus post Moseos mortem annis euenit, &si de tempore illi concedamus, nihil tamen tale, ut putat illi significauit. Videamus de tempore. sed prius illud scire oportet, Hebraeos hoc anno qui est à Christo 1493.