# Opera omnia 573

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IN MOSIS CONIVNCTIONE ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/573

Sed nec illum Abraam notasse pręcipuè uidetur coniunctio quae scilicet fuit in Aquario, sed Iudaici regni Mosaicaeque legis coniunctionem eam uocauit, quae fuit in Piscibus, quare & similem illi facit eam quae anno ab illa 2859. in Piscibus etiam uenit ex qua expectari iubebat Messiam quasi alterum Mosem. Istam uerò quid pluribus confutamus? Cum ex illis quas uocant medias, hoc est, quae re nullae sint sed fictae à nobis & imaginariae, quam iam saepius irrisam à nobis taxatamque astrologorum insaniam nunquam possum satis admirari, qui ad ea ex professo quae nihil sunt nec iam fuerunt aut erunt unquam quasi ueras ad causas euenta referant rerum inferiorum. Nec scio cur Auenazre qui nullam ait fidem Albumafiri adhibendam qui medijs utatur coniunctionibus, idem de praeceptore isto suo non dixerit qui toto illo suo libello demedijs semper agit coniuna stionibus quae post annos 238. facta ab una ad aliam triplicitatem migratione contingunt, & in illa sua initiali prophetica coniunctione incrediollequàm sit ridiculus. Describit enim thema coeli ad eam horam in qua Sco tenet horoscopum in 7. uero loco apud Aquarium Saturnus & Iupi terhospitantur, Sol in medio coeli culmine discurrit in Ariete. Pisces nonam occupant regionem ex qua quoniam omnis petitur significatio legum & prophetarum, parum ei succedebat quòd in ea nullus planeta inseniretur. Sed Astrologus homo admirabili subtilitate & Solem & louem FSaturnum, illum quidem ex decimo hos ex septimo loco ad nonu transportauit. Medio enim, inquit motu Iupiter & Saturnus erant in Piscibus, fisces in nono loco. igitur Iupiter & Saturnus & Sol quanquam in decimaest ex partitione domorum, si tamen numerum & consequentiam adpertamus signorum erit in nona, nam & Aries quintus est à Leone, & nonadomus quinta est ab horoscopo. An putamus & aristas istis commenu subtiliores: Respondeam nescio, an indigner tantam stoliditatem, tanuim uesaniam, an potius doleam damna mentium rudiorum qui haec utpote non intellecta tradant scripturae, & nonnunquam magnificent cum oleant tales ab errore ire in superstitionem, à superstitione paulatim ruant in infidelitatem. Dic quaeso admirabilis Abraam qua hora erant Saturnus Frlupiter in Aquario, an etiam erant in Piscibus? medio inquis motu. at quid noc aliud dictu est quàm ibi eos non fuisse, & si ex decima Sol imperium Promittebat, idem quomodo ex nona legis fulgorem indicabat, cum nec nona in decimam nec decima in nonam uerti, nec utrobique esse simul idem planeta possit? Sed nimis ego multa de his, cum aduersus stolidas opiniones Aristot. neget esse disputandum. VARIIS

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
