# Opera omnia 574.1-5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 574.1 to 574.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.1

CONIVNCTIONIBVS MEDIIS A VARIIS VARIIS Christianam legem ascribi & absque ratione etiam Cap. XIII. astrologica. Iristianam legem hactenus non uidi qui ad ueram aliquam reerret coniunctionem sed ad medias tantum, alij ad eam quae fue it in Arietis parte sexta per annos sex prius quàm lesus nascere Itur, alij ad eam quae in postrema Cancri parte contigerit antegressa priorem illam annis 20. Essent autem hic multa unde eis negocium facescerem, ut si ostenderem, nec sub ignea, nec aquea, sed sub terrea natum Iesum, quod & ratione, & Abraae authoritate aliorumque etiam posset comprobari, tum illam in Cancro coniunctionem prophetas non significatem cum non ex maximis nec ex maioribus etiam fuerit, quod uidens quidam author quid si, inquit, ad Leonem dicatur pertinere? Finis enim Cancri prin cipiumque Leonis confinia sunt, atque ita erit principium illud igneae triplicitatis. Bellum utique inuentum neque enim ista loca transuersis plus quinque digitis distant, quare nulla ferè impensa potest ista referri migratio sed risimus puto iam satis satisque confutauimus medias istas coniunctionem quas cum iam omnes planè è medio sustulerimus, non est cur aduersus caplus operae instruamus, cum sit satis declaratum id quod dicitur eas men dias, non esse aliud quàm si nullas eas dicamus, quod autem non est, utiu nec facere potest, nec indicare ea quae sunt. Quòd si post natum Christur aliquam ueram afferant coniunctionem, porrò nihil admirabor nisi pos. quàm ille in lucem est editus, stetisse coelum credamus. Alioquin & louem & Saturnum & alios item planetas & congredi & digredi ab inuicem se pius fuit necesse, sed nullus unquam dixit astrologorum habere istas coniunctiones uim super ea quae praeterierunt, sed praecedere quidem eas mum tis annis suos effectus, sequi uero nunquam quod est dictum rationabilitumnam si efficiuntur, effectu causa posterior esse non potest, si significantu frustra coelestibus signis euenturum significare id quod iam euenit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
