# Opera omnia 586

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/586

Aegyptij & Ptolemaeus ab eo qui à sexto maximè omnium distat, hoc est à duodecimo ualitudinem aduersam siue uitium ilisiue morbus, non tam à sexto quaerit loco Ptolemaeus quàm à septimo & primo, quoniam illo nunquam utitur in apotelesmatis, his uerò utitur semper contra uulgus astrologorum, istis omissis à sexto significationem omnem huiusmodi quaerunt qui cuique futuri sunt filij, Arabes & Latinide quinto loco pronunciant. Ptolemaeus a decimo & undecimo, & cum cuique uita nihil protenditur, quinto pariter utitur & quarto. Quod item Paulus Alexandrinus obseruat. Mallius ab oriente natorum fortunam & parentum uota suspendit. Porphyrius ex decimo significari praecipue filios aiu quoniam ex ea parte in corpora animę demittuntur, atque ita bellè fabulam fabula confirmat. Parentum fortunam de nullo loco accipit Ptolemaeus. Arabes à quarto, à sexto, etiam Heliodorus. Alij ut refert Abenragel etiam à nona. Secundus locus Alexandrino praecipue quidem περὶ πράσεως λόγατῃ & subitas spes significant, apud iuniores horum fere nihi, sed diuitias quarum tamen à Ptolemaeo in Apotelasmatis nec à secundo nec ab alio quoquam duodecim locorum ullum iudicium, tum de illis Heliodorus etiam à tertio accipiat significationem. De coniugio praedicunt ferè omnes ab occu dente, Heliodorus à medio etiam coelo, Ptolemaeus negligit utrunque. Po regrinationes à nona tertiaque regione dijudicant. Heliodorus etiam à sepma, exploraturus haec Ptolemaeus, & hanc & illas pariter contemnit. V parente à quarto loco Heliodorus, Maternus à decimo, à neutro iudicuPtolemaeus. Amicos praeuident undecimo, Heliodorus etiam à tertoPtolemaeus nec ab undecimo nec à decimo. Religionem à nono reliqua Item Mallius à septimo, quem & portum Plutonis uocat, Secundae domus apud Aegyptios cognomentum. Idem Saturnum quarto praeficitis co contra sententiam aliorum. 12. praeficientium. Quod si Mallium euor uamus, qui se ueterum ait dogma aliquando imitatum, quoque nullus antiquior extitit apud Latinos rerum coelestium (uel ut uerius dixerim) sibularum enarrator, inuenimus de locis. 12. rem ab omni quae nunc resciu tur, opinione ita diuersam, ut omnis praedicendi ratio penitus immutetur Quod in occasu collocarit Martem, cui primam sub occasu sedem alijde creuerunt. Quid alia illa tradita à Mallio coeli loca. 12. nonne ab omnquae nunc in manibus, Astrologia diuersa? nonne rationem omnem urriant praedicendi?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
