# Opera omnia 587

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/587
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/587

Tertia ad urbanos statio est numeranda labores.
Hoc quoque militiae genus est ciuilibus actis.
Compositum fideique tenet parentia uincla
Format amicitias & saepe cadentia frustra
Officia & cultus contingant praemia quanta
Edocet appositis cum mundus consonet astris.
Iudiciorum opus in quarto natura locauit,
Fortunamque fori, fundentem uerba patronum
Pendentemque reum lingua, restorumque loquentis
Impositum & populo nudantem condita iura
Atque expensa sua soluentem iurgia fronte.
Cum iudex uero nihil amplius aduocat ipso
Quicquid propositas inter facundia leges
Efficit. hoc totum partem concessit in unam.
Atque utcunque gerunt dominantia sidera manat.
Quintus coniugio gradus est per signa dicatus,
Et socios tenet & comites, atque hospitis una
Iungitur & similes coniungens foedus amicos.
In sexta diues numeratur copia sede,
Atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti
Contingat usus monet, altera quàm diuturni,
Sidera ut inclinant uires & templa gubernant.
Septima censetur saeuis horrenda periclis,
Si male subscribunt stellae per signa locatae.
Nobilitas tenet octauam qua constat honoris
Conditio, & famae modus, & genus, & specioso
Gratia praetextu. Nonus locus occupat omnem
Fatorum sortem dubiam, patriosque timores
Omniaque intrantum mixta nutritia uerba,
Huic uicinus erit uitae qui continet actum,
In quo seruorum mores & qualibus omnis
Formetur domus exemplis quoque ordine certo
Ad sua compositi discedant munera serui.
Praecipua undecima pars est in sorte locata
Quae summam nostri semper uiresque gubernat.
Quaeque ualitudo constat nunc libera morbis
Nunc oppressa monent & mundum sidera cunque
Non alias sedes tempusue genusue medendi
Quae sibi deposcat, uel cuius tempore praestet
Auxilium, & uitae succos miscere salubris.
Vitimus & totam concludens ordine summam

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
