Latin
DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 588-2
Unproofread scanNot analysed yet
usu, Astrologia discrepare. Sed tamen à nemine puto adhuc intellectam ex his qui se Mallij faciunt interprętes §atores. In hac igitur tanta opinionum uarietate quae fides experimenti, cum &alia maior accedat, quandoquidem, initia finesque domorum, quonam modo partiri oporteat nondum constitutum, sed alij aliter sentiant, ut aliolibro declarabimus, quod esse tamen exploratum oportuit prius quàm factura experimentum obseruatio deillorum proprietatibus institueretur. Tantum abest, ut certascta, ut demum aliqua praetendi obseruatio possit, quae ueris nos cogat u trahentibus in assensum rationibus declinare. Nos, quicquid Ptolemaeus caeterique crediderint, euidentia rationum ad hęc cogente ridiculum falsumue concludimus aut locis istis inesse aliquas proprietates, aut per eorum di uersitatem mutari defluxum efficientiamque planetarum. DE DVODECIM SIGNIS, QUOD FICTA A MATHEmaticis sint ad supputandi facilitatem: Item circa eadem multipliciter Astrologos aberrasse. Cap. I1II. Ta uero signorum istam diuisionem &confinia seruant, quas naturae legibus praescripta, ut plus putent habere commeriil duos planetas &si uiginti partibus distent modo signo in codem collocentur, quam si alter postremas partes teneat Arietis, alter in Tauri initijs inueniatur. Quanquam illi uastissimo spacio dirimuntur, inter hos autem nec transuersi quidem digiti cadit interuallumQuod si quis numerum istum signorum à natura esse contendat, nec fictum à mathematicis ad supputandi facilitatem, sed philosophica ratione stabilitum qualem affert Albumasar, ut 12. signa propterea sint quòd elementa sunt quatuor, quorum quodlibet in tres partes diuidatur, medias, primas, &postremas, possem equidem respondere nihil minus ridiculam istam rationem &friuolam esse, quàm illa sit mathematica. Sed huiusmodi omnino coniectura motos non fuisse authores istius diuisionis, sicut HalioAuenazre superius testimonio declarauimus, ita facile demonstrari rationibus potest. nam &procedat in signis ista coniectura, quid de signorum in partes triginta distributione? quid de partium in sexaginta minutias partione dicetur? quam super his afferent philosophicam rationem: aut quomodo purgabunt factum à mathematicis nullas ibi naturae proprietates extimantibus, sed quaerentibus numeros ad supputandum magis opportunos. Vnde lapsus astrologis uel occasio certa fallendi super his decernen tibus quasi uires haberent omnino separatas, nec arbitrium illa, sed natura potius inuicem diuisisset. Notum enim ut uarias proprietates uarijs eiusdem signi cum partibus tum minutijs ascribant.