# Opera omnia 588

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/588

Rebus apiscendis labor est qui continet omnis
Votorum effectus & quae sibi quisque suisque
Proponit studia atque artis haec irrita ne sint.
Seu ferat officium, nutus blanditur in omnis
Aspera siue foro per litem iurgia tentet,
Fortunamue petat pelago uentosque sequatur,
Seu cererem plenam uincentemque horrea messem,
Aut repetat bacchum per pinguia musta fluentem.
Hac in parte dies atque haec momenta dabuntur,
Si bene conuenient stellae per signa sequentes.
Hactenus Mallius cuius sententiam liquet quidem ab omni, quę nunc in

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
