Latin
VARIAE ASPECTVVM RATIONES RECITANTVR
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 595
Unproofread scanNot analysed yet
sed friuola qluoque ista confirmatio, nam simili ratione quae distauerint partibus. 30. erunt inuicem sidera configurata, quia partium numerum si respexeris duodecimam partium coeli partem habebis, si signorum eorum, quoque duodecimam portionem. Postremo causae de geometricis à Ptolemaeo figuris allatae propositum non concludunt quandoquidem &figurarum istae concinnitates diuersas in rebus naturalibus proprietates non efficiunt, sed qui eis utuntur, errorem illum incurrunt ab Aristotele condemnatum, ut mathematicè physi cas res pertractent. Quod fortasse uidens Auenrodan, ait Ptolemaeus, post mathematicam super aspectibus rationem allatam, attulisse aliam ex natura. Est autem ratio quam affert huiusmodi, hexagonam trigonamque radiationem esse beneficam, quoniam à signis sint generis eiusdem, aut mass ulis, scilicet aut foemineis, hoc est planetae illis inter se schematis colligati ita disponuntur, ut si alter in signo foemineo alter quoque est in foemineo, si alter in masculo, &in masculo pasiter alter contra quadratam oppositamque radiationem esse maleficas, quia ediuersorum generum signis emergunt. Haec est ratio Ptolemaei non sosum infirma sed seipsammet tollens, tum quia signa istare uera nulla sunt, quod sequentibus libris aperiemus, tum si aliqua sunt, illis tamen qualitatum aut sexuum notis insignita non sunt, ut haec mascula, illa foeminea, ulia ignea, alia aërea dici possint, quod superius etiam satis est comprobatum. Postremo quacunque sint illa conditione, demutari ab illis planetae non possunt, quod infra demonstrabimus. Nunc super his litem nullam faciamus, sed ut ista, sicuti omnia, secum pugnent euidentissime demonstremus quoniam si uerum est quod assumitur, erit opposita radiatio quę malefica maxime existimatur, bonis annumeranda, cùm ipsa quoque non nlibi quàm in signis eiusdem generis eueniat. Sunt enim Aries &Libra ge neris eiusdem, Cancer item &Capricornus, &reliqua omnia quae ex diametro se contuentur. Quod non uidisse Ptolemaeum oppido perquam mirum est, ut in re tam aperta tamque expressa homo alioquin ingeniosus hallucinaretur. Qui si suorum etiam alibi dictorum fuisset recordatus, uidisset nihil procedese illam rationem sed eius praeceptis esse contrariam. Nam tertio ipse libro fiusdem operis putat inter signa non solum eiusdem sexus, sed etiam qualita sis, non hexagonam, hoc est bonam, sed quadratam, hoc est, malam interdum esse configurationem, ut cum obliqua, hoc est, breuium temporum sunt pariterque ea quae sunt generis diuersi, non quadratam habere, sed hexagonam pen tius affinitatem, ita ut Geminos &Aquarium quadrata sit illa radiatione compositurus, hexagona uero Taurum &Aquarium. Quod si est uerum, quomodo configurationum aut bonitas aut malitia de signorum affinitate discordiaue consurgit?