# Opera omnia 596

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, VARIAE ASPECTVVM RATIONES RECITANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/596

quae difficultas omnibus est subeunda, quispa cia radiationum non pro signiferi, sed pro aequatoris partibus metiuntur, quou maxima pars astrologorum obseruat, qui tamen omnes (ut sunt mirum in modum inconsiderati) cum de malitia bonitateue aspectuum illis ratio est reddenda, non aliunde magis quàm semper de ista signorum uel cognatione uel diuersitate ratiocinantur. Aboasar aliam affert rationem, ui putat naturalem super aspectus, oppositionem inquiens confirmari, delo minis plenitudine quam assequitur Luna cum opponiimr Soli. Quadratam uim apparere in motu planetarum ab apside à qua 90. distantes gradibus cursum mutant. Trigonum uideri in planetis superioribus qui à Sole in0partibus remoti retrocedunt siprius erant directi, uel diriguntur si priuerant retrogradi: Hexagoni quantitas conuenit, inquit, medietati diamem circuli, tum quantitati distantiae domorum Veneris a domibus luminarius Sic centonem ex mille pannis unum male compaginauit, oppositionequaerit à Luna, quadratum ab apside: Trigonum à superioribus, hexagu num à Venere & male omnia ab omnibus. Namquae ratio, ut quoniampe diametrum Lunalumine Solis impletur, omnes planetae non solum adblem, sed inter se etiam hac distantia compulentur? Et si superiores Solis trigrno cursum mutant, cur habebit hoc interuallum uim commutandi uire planetarum non solum superiorum sed etiam inferiorum, nec ad Solemtal tum, sed interipsos planetas acceptum. Quid quòd nec illud perpetuumis superioribus. Mars enim, ut scribit Paulus & Porphyrius, interdum cu à Sole quatuor & octuaginta partibus distat in antecedentib. collocatuus sistit se, ut retrocedat non solum trigono expectato, sed expleto tetragonoQuod si de illa etiam superiorum in Solis trigono mutatione uim trigeni collegerunt, erat potius inter malas quàm interbouas radiationes numrandus, quandoquidem planeta omnis superior in Solis trigono est insilix, si credimus Paulo & Heliodoro. Omnes enim, inquiunt, ἀστέρες στηρβοητες κακοὶ, hoc est, planetas omnes stationarios malos & infelices esse, siuess prima statione sint, siue in secunda. Sed euidentioris haec omnia leuitatis quam ut pluribus redarguantur. Excogitata postremo neotericis quibusdam de musicis consonantijs alia ratio, ex quaradios planetarum tum concinnete inuicem, tum dissonare harmoniarum quadam similitudine tradunt. Est enininquiunt, apud musicos comprobatum ratione & experientia tertiam uocem & quintam primae consonare, quartam uero & septimam nequaquamQuid si igitur etiam paribus spacijs inter se plane distantes nunc hentnune hunc male consoni inueniantur?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
