Latin
QUID EOS DECEPERIT: NEC DE ASPECTIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 598
Unproofread scanNot analysed yet
partibus à Sole remouetur, uocaturque à Graecis ἀμφίκυρτος, nos praetumidam &gibberosam possumus appellare oppositionem ipsam plenilunio respondere nemo non intelligit, &quoniam Luna pro diuersitate figurae diuersimode quoque solet corpora immu tare, statuerunt idem de omnib. planetis, ut scilicet pro ista interuallorumm inter se uarietate uarijs quoque modis res inferiores afficerent. Cuius utique consequentiae coniectura si (quemadmodum puto) sunt adducti, faci epe test quantum decipiuntur intelligi, si quidem Luna pro diuersa ad Solem distantia uti figuram ita influendi proprietates immutat, quoniam à Sole lumen accipiens plus minusue ab eo qua parte nos respicit propositus hae bitudinisque ad eam conditione illuminatur. Atque inde fit naturali ratione, ut pro lucis uel incrementis uel decrementis non solum alia se nobis cusfigie repraesentet, sed aliter quoque nostrorum &aliorum item corporum corporales qualitates immutet. Quis enim dissolui nescit corporum humidi tates à calore? Quis rursus lucem causam esse caloris? Vnde aperte colligtur quo plus Luna lucis habuerit, magis inferiorum quibus proxima esus corpora calefieri, &consequenti ratione, quae in eis sunt humiditates, ma gis liquescere &resolui, quo pacto illud erit uerum Ptolemęi enunciatum a primo Lunae quadrangulo usque ad secundum humiditates corporum e fluere, quia scilicet per id tempus Lunae partes ad terram uergentes affluen tiori lumine potiuntur. Hinc illa studijs agricolarum comprobata exp menta caesam materiam cum impletur lumine Luna, cito computrescere, quam contra creditur Luna deficiente à carie immunem, &putredinis uitio cor seruari, quia scilicet putrefactioni maxime oportuna humiditas est, qua quemadmodum dixi, pro auctu decrementoque luminis Lunae &crescitii mul in corporibus, &decrescit. At uerò de istis Lunae mutationibus qusola uicissitudini huiusmodi lucis est obnoxia ad planetas &proprios immobili semper lumine praefulgentes eadem transferre oppido per quan insanum, cum potius ex contrarijs liceat argumentari, si Luna quonian ts situs diuersitate plus magisue illuminatur, pro luminis modo diuersimod nos immutat, consequi ut planetarum sicuti lumen, ita proprietas influcsdi non mutetur, quae peruaria, uel ad Solem, uel ad seipsos distantiae ratone, nec pauperentur lumine nec ditescant, sed eodem modo nos terrenaqum alia semper inturantur. Siue igitur ista, ut nos quidem suspicamur, siue quaprimum incessuimus moti coniecturis, in istam opinionem sint adducti patet leuissimis eos niti deridiculisque rationibus, quibus si forsitan minuconfidentes experientiae fidem allegent, quod unicum est profugium destitutis à ratione, possumus nos aeque ad experientiam prouocare, &quods quotidie eorum apotelesmata reuincuntur. Sed illud unum respondeant, quae super his habita uera fideliaque experimenta, de quibus tanta apud eos est controuersia, ut quo loco quadratum alius statuerit, alius trigonum essecontendat.