# Opera omnia 6.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 6.1 to 6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/6.1

Mouetur tertius à secundo, secundus à primo regitur, & sunt praeterea inter eos differentiae plurimae, quas hic enarrare non est consilium, ubi haec praeterfluimus potius quàm inunda mus. Hoc non praetermiserim figuratos hos mundos tres à Mose euidentissime in admirabilis illius tabernaculi sui constructione. Partitus est enim tabernaculum in partes tres, quarum singulae singulos quos diximus mun dos representare expressius nullo modo possent, etenim prima pars nullo defensa tecto uel umbraculo imbrib. niui, solibus, calori, frigorique obuia erat & opportuna, & quod est nostri, id est, sublunaris mundi euidentius simulachrum inhabitabant eam, non modo homines mundi & immudi sacri & prophani, sed & omnifarij generis animalia, eratque in ea uel ob sacrificia iugesque immolationes uitae & mortis perpetua uicissitudo. Reliquae duę partes ambę obtectę & undique ab omni peregrina iniuria liberę, quemadmodum & uterque mundus tam coelestis quàm supercoelestis, nec iniuriae capax nec contumeliae. Ambae item sanctitatis nomine honestatę ita tamen ut quae erat secretior, sancti sanctorum, reliqua sancti tantum titulo decoraretur, sicuti quamuis & coelestis & angelicus mundus uterque sanctus, quoniam supra lunam post luciferi casum nec macula nec peccatu aut est aut esse potest, angelicus tamen coelesti longe sanctior & diuinior habetur. Sed quid remotiores has similitudines prosequimur? Nam si postrema pars tabernaculi erat hominib. & brutis communis. secundam, quae tota auri splendorefulgebat, candelabrum illuminabat septem lucernis distinctum, quae ut dicunt omnes interpretes Latini, Graeci & Hebraei septem Planetas significant: In tertia parte omnium sacratissima, alata cherubin erant, nónne nostris tres mundos ocu lis subijciunt? & hunc quem & bruta & homines incolunt, & coelestem in quo planetae coruscant & supercoelestem habitaculum angelorum. Admo nemur autem hinc etiam altioris euangelici sacramenti. Nam quoniam nobis ad mundum supercoelestem ad angelorum consortium, reserata est uia per Christi crucem & sanguinem, idcirco illo occumbentescissum est uelum templi, quo sancta sanctorum, per quae angelicum diximus mundum significari, ab alijs partibus discludebantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
