Latin
6.5 to 6.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 6.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod fuit indicio patere iam aditum homini ad Dei re gnum, ad Deum ipsum, qui uolat super cherubin, aditum ab initio ob peccatum primi parentis iustitiae legib. occlusum. Haec satis de trib. mundis, in quib. illud in primis magnopere obseruandum unde &nostra fere tota pendet intentio esse hos tres mundos mundum unum, non solum propterea quod ab uno principio &ad eundem finem omnes referantur, aut quoniam debitis numeris temperati &harmonica quadam naturae cognatione atque ordinaria graduum serie colligentur: Sed quoniam quicquid in omnib. simul est mundis, id &in singulis continetur, neque est aliquis unus ex eis, in quo non omnia sint quae sunt in singulis, quam Anaxagorae credo fuisse opinionem si recte eum sensisse putamus explicatam, deindeà Pythagoricis &Platonicis. Verum quę in mundo sunt inferiori in superiorib. sunt, sed meliore ad Lectorem T raefatio liore nota, quae itidem sunt in superioribus in postremis etiam uisuntur, sed de genere conditione &adulterata, ut sic dixerim natura. Est apud nos calor qualitas elementaris, est in coelestib. uirtus excalfactoria, est in angelicis mentib. idea caloris. Dicam aliquid expressius.