Latin
PLANETAS SVB SOLIS RADIIS CONSTITVTOS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 600
Unproofread scanNot analysed yet
PLANETAS SVB SOLIS RADIIS CONSTITVTOS non male affici, aut, ut dicunt Astrologi, com Cap. IX. buri. Onne etiam delirant in Planetis ad Solem comparatis, quos sub radijs constitutos inefficaces &male affectos esse uolunts quasi sidera quoque lucem Solis non ferant, &ueluti capita infirmiora, si nimis solentur, aegrescant, Atqui lumen omne cusleste praecipueque solare beneficum est, nec si rebus terrenis inimicum es aliquando, aliter quàm materiae uitio id contingit, materiae uitium hocin sideribus nullum est, quare lumine Solis quo magis perfruuntur uegenres &magis efficaces euadunt, praesertim cum ad sidera Sol comparatus causae uniuersalis habeat rationem, cuius est propriam naturam partitislarium non labefactare sed confirmare. Quod si Luna silente destituibus neficio eius inferiora uidentur, alia ratio, quoniam parte qua nos resplen Soli compulata lumine spoliatur, reliquis planetis luce propria nitentibus idem non accidit, ut propterea cum radijs Solis circumfunduntur, in pemutandis inferioribus minus possint. Quod si pertinaciter hoc defendam opprimi exhauririque siderum potestatem, debet hoc magis euenire quo potentiores sunt, quoque proximi magis Soli fuerint planetę, quorum utrunque solent negare. Nam siquidem partiliter &eisdem penitus in minutism planeta Soli congreditur efficacissimum fieri uolunt. Tum in Arieteatqum Leone radijs occupato sidere Solem non nocere, quibus tamen in locis po tentissimum Solem esse decernunt: nam excipit, inquiunt, stellam apudse quando Aries altitudo, Leo domus est Solis, hospiti autem iniuriam nemo intu lit bonus, quasi (quod ubique peccat) humano more tractentur ista coele stia quasique Sol non naturali necessitate, sed arbitrio quodam &lucemen tra se fundat &calorem. SI RATIONEM ATQVE ETIAM QUORVNDAM astrologorum authoritatem sequi uolumus, planetas retrogradientes fortiores uideri quàm dire