# Opera omnia 601

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/601

Nunc illud ex eo genere est quòd planetarum efficientiam putant uel imminui, uel roborari, sed & speciem ipsam uariare rerum efficiendarum pro illis motuum diuersitatibus quas excogitant mathematici, ut nunc quidem directo cursu procedant, nunc retrogradiantur, nunc statiua tarditate subsi stant. Debiliter enim facere quod facit, planetam cum retrogra ditur, efficaciter cum procedit. Sed & prosperum esse interdum cum dirigit, qui sit noxius idem si retrocesserit, in qua re uides quod aduersus astro logos dici poterat. Heliodorus mouit quaestionem contra seipsum in libro commentariorum in Paulum Alexandrinum, quam non alijs magis quàm psius uerbis explicabo, solutionem ascribens qua se putauit quaestionem Sissoluere cum adaugeat eam potius. Verba eius Graecè sunt haec. Nos ita uertimus in Latinum uerbum penè uerbo reddentes. Illud autem scire necessarium, quanquam planetae moueri dicantur inaequalier, re uera tamen in coelestibus nihil est inaequale, nihil inordinatum, quin potius omnem ordinem, omnem aequalitatem in illis inueniri. Sed hoc ad nostram fit aestimationem, ut appareant inaequaliter moueri interdumque etiam stare, ipsa enim re uera neque stant neque motum unquam retardant aut retroagunt. Sed accidit ut appareat ita fieri ab illis ob eccentricorum & epiYelorum positionem, super quibus mouentur, ut Ptolemaeus in sua comfositione nos docuit. Et si quis obijciat, quomodo igitur apotelesmata sunt uersa, propterea quod eorum motu aliquid uel accedat uel decedat, aut quoniam perstare dicantur, siquidem uere neque stant, nec inaequaliter mouen ur Respondemus apotelesmata, hoc est astrologorum responsa non fieri Popriè ob illam motuum uel inaequalitatem uel stationem, sed quoniam recidit tunc planetas delatos in epicyclis, aut terrae fieri proximiores, aut eterra remoueri. Haec Heliodorus, à quo illud non modo concessum, sed attestatum & confirmatum accipimus, stationes planetarum nihil efficequantenus quidem sunt stationes, hoc est planetarum efficientiam nihil mmutare. Pariter neque retrocessiones neque directiones quatenus sunt siuiusmodi. Verum ex his diuersa pronunciari quod accidat in his motuum differentijs, aut terrae proximare planetas, aut magis elongari, quasi illud fixerit, naturalem habere hoc rationem, ut aliter nos immutent cum sint proximi, aliter cum remissi. Quod utique & nos concedimus, uerum si propterea rectos, stantes, repedantesque planetas obseruant, contrarium erit ogma statuendum, ut scilicet repedantes planetae essent efficaciores quàm tum directo cursu feruntur, imbecilliores autem cum sunt recti, si quidem sola in his maior minorume à terris elongatio obseruatur. Nam, ut scribit Haly exponens Ptolemaeum, utique ratio omnis attestatur, ut quanto terrae proximior est planeta, fortius nos immutet afficiatque potentius, omnis autem planeta cum retrocedit, terrae proximat, è contra rectus à terra distantior fit. Debuit igitur fortior retrocedens planeta existimari, non quemadmo? dum ipsi decreuerunt, debilis & infirmus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
