Latin
CAPVT ET CAVDAM INTERSECTIONES ESSE IMAGINM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 603
Unproofread scanNot analysed yet
Heliodorus in tractatu ποαὶ τέκνων, id est de filijs, si loca, inquit, filios signifi cantia ab in fortunantibus planetis &eclypticis nodis, hoc est capite &cauda libera fuerint, felix est. Recentiores, si caput in loco fuerit filiorum, fi lios sicut nouellas oliuarum in circuitu mensae pronunciabunt, ducti alia coniectura quam supra retulimus ex Auenazra, quod in capite propinquiores nobis planetae sint efficaciores. Verum procedit ista ratio cum in capitealiquis est planeta, quanquam citra caput ad nos declinans debet eadem ratione fortior existimari. Sed cum nullum in eo sidus inuenitur, quid po test uel dare uel auferre: Sola siquidem à nobis mente designatus. Nam quod quidam inibi à Luna derelinqui uirtutem quandam suspicantur, astrologorum nemo dixit, tum non physicum est si naturam coelestium lumenque consideres, nec astrologicum, quoniam caudam Luna aeque perambulat. rantum igitur situs meraque positio, de qua tamen &Arabes &Latini quasidesidere quodam tandem decreuerunt, ita ut annos quoque addere uitę caputistud existiment, &partem aetatis quandam gubernare, &in Gemi nis exaltari, &naturam habere Veneris atque louis, contrà caudam, Mar iis &Saturni. In qua re uidimus quantum ab ipsa ueritate dissentiant. Sed mirum quantum etiam à seipsis, quando quòd nexum copulamque totius quasi coelestis felicitatis dixerunt. Alibi tamen cum bonis bonum esse dicunt, cum malis malum, augere eum quicquid inueniat. Alibi super eo qua si demalo prorsus loquuntur. Nam Alchabitius apud quem &leges quae mox retulimus, inter infortunima planetarum hoc quoque commemorat, si nierint cum suis capitibus (habet enim quilibet planeta suum caput &suam caudam apud Arabes Genzauar appellata) aut cum capite fuerint caudaque fraconis, quae capitis caudaeque Lunae propria cognominatio, in quibus praesertim ipsa tam malè se habuerint quantum in capite. Idem in libro de Natiuitatibus, applicantem capiti Luna climatericam facit locis scilicet uie principalibus, caput pariter istud &caudam connumerat. Abraam, ut retulimus, uigorari in capite locatam Lunam affirmat. Vidimus Heliodosum supra cum infortunalibus ea stellis numerare. Idem in tractatu de climatere Soli Lunae horoscopo partique fortunae ea connumerat, ut quae de isto capite protulerunt nullo capite aut certe corde protulisse uimeri. deantur, ubique tamen malitiosi caput draconis uocitantes, quo maiori cum reuerentia quasique numinis authoritate credulis auriMz I bus insonaret. EET ORI qui ORIGO ANTISCIORVM, NEQUE EIS IN PRAEsagiendo usum Ptolemaeum, &quantum in his Maternus &Haly aberrauerint. CAP. XII.