# Opera omnia 604

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT ET CAVDAM INTERSECTIONES ESSE IMAGINM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/604
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/604

Athematici cuiusdam dicti occasione super antiscijs paritererrauerunt, nam quoniam gradus in quibus Sole constituto dies diebus, & nox noctibus sunt aequales, Hypparchus & ueterrab respondente utrinque sibi dierum & noctium aequalitate antiscios dixerunt, quasi dixeris ex ad uerso aequales. Diuinaculi nostri gradus istos aequales esse dixerunt, uirtute & potestate, quàm supina ignoratia nemo non cognoscit, ut ab aequalitate quae Sole illos peragrante dierum noctiumque contingit, ad uirtutis aequalitatem se transtulerint. Sed accusare prae omnibus Maternum libet istius erroris propagatorem, quanquam ut ignorantissimo totius mathematicae uenia condonanda est Is Plo lemaeum ait summam decretorum antiscijs tribuere. Nec miror, nam cuntotum Maternum euoluerim diligenter, nusquam lecti à se Ptolemęim. hi fecit indicium. Quod igitur attinet ad antiscia illis in decernendo, inplonunciando nunquam utitur Ptolemaeus, siue Centum enunciata, siue Apotelesmata eius requiris, tantum primo lib. Apotelesmatum ubi sententin aliorum πορὶ τῆς συμπαθείας τῶν ζωδιων, hoc est, de affinitate consensuque si gnorum inter ipsas institutiones enarrat, his usus est uerbis: Rursus aequalis essel testatis aiunt quaecunque altero tropicorum aequaliter distant, quia in si positus Sol aequales dies diebus & noctes noctibus facit. Hoc ubi dixissus quasi deinde oblitus, ut qui scilicet non probabat, nunquam reuocat in mdium, nunquam meminit, non solum nominis antisciorum, quod alioquis nusquam apud eum, sed nec rei ipsius, hoc est, istius aeque à tropicis remtarum partium affinitatis atque consensus. Nam quod in Centum enuneu tis quodam loco dicit Planetam saepe ibi uires suas extendere ubi non est, ue est le transferre ad antiscias & dodecathemoria nimis coactum & licentiosum praesertim cum in omni sua disciplina Ptolemaeus alterum rideat, hoc? dodecathemoria, & quae hoc genus alia sunt, alterum negligat, hoc est, B quibus loquimur antiscia. Eo uero praecepto nec aliud uoluit nobis indur care quàm χήματος ῥάφιον, hoc est, configurationis radiationisque potesinsper quam & multa & efficaciter faciunt ex sententia astrologorum, pręlum timque Ptolemaei, planetae quibus locis minime sunt, ferè enim aliud ipsess constellationibus quam phases, & schemata non obseruat, aut certe nihil alu magis. Sed nec quid antiscia sibi uellent Maternus noster intellexit, quorum latentem rationem alibi se explicaturum promisit, quasi aut non expositan rem cuilibet mathematico, aut quae tribus uerbis explicari non possit, luignorantiam eius inde deprehendas, quòd nimis imperite loquendi morem ipsum usurpat, Martem quinto gradu in Geminis constitutum annscium mittere in Cancrum, quo pacto non loqueretur, si quid esset antiscium istud intelligeret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
