Latin
IN PRAECIPIENTIBVS ET OBEDIENTIBVS SIGNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 607
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uideamus de reliquis etiam Planetis, Lu nae sublimitas Taurus, quoniam si cum Sole iungatur in Ariete apparebit uis eius primum in Tauro. O efficacissimam rationem quasi si Soli in Tauro congrediatur, non idem cum Geminis sit euenturum, &si in Geminis coëat apud Cancrum, &si in Cancro, idem sub Leone, atque ita de reliquis omnibus, ut demirari liceat Ptolemaeum quem non puduerit ista conscribere. Verum aliae sunt etiam rationes, quoniam Luna proxima So li est, &trigonum Lunae laterinum. Sed non proximam Soli Lunam putat Ptolemaeus nec debemus ex trigono coniectare sublimitatem, nec ex domo, uel trigonum, uel altitudinem, uel ex aliquo eorum terminos uel deca num, quoniam impermixta sunt hęc, ita ut cuilibet sua in re propria autho ritas debeatur. Praeterea si trigoni mouet argumentum, cur non potius in Seminis Mercurius exaltabitur quàm in Virgine? ubi &illud quadrabit, ut sit proximus exaltationi Solis à quo parum abesse solet. Id quod in istarum quoque exaltationum ratione seruare conatur Aboasar. Sed conuenit (inquit Ptolemaeus) Virgo Mercurio, quoniam siccus est, &sub Virgine siccitas autumnalis apparet. Verum diximus iam de signorum naturanon proficisci istam quatuor temporum mutationem, quare positus Sol in Virgine faciet alijs regionibus quod apud nos facit positus in Tauro. Praeterea si hoc obseruabatur cur non in Cancro regnare Mars statuebatur? sub quo scilicet aestuat mundus, sicut sub Virgine iam arescit. Est autem Mars Planeta feruentissimus quem tamen in Capricorno uolunt exaltari, sub quo frigore, gelu, glacieque distringimur. Verum ad meridiem (inquiunt uergit Capricornus, est autem pars meridiana calidior. Hoc est quod uobis obiectamus astrologi istam scilicet leuitatem &inconstantiam rationum uestrarum (si tamen rationes istae dicendae sunt) nam de signo eodem pro comodo, proque arbitrio uestro, nunc quasi de calido, nunc quasi de frigido disseritis, &mox idem nec calidum iam nec frigidum, sed humidum potius uel siccum appellabitis, in partitione signorum Capricornum terrenum facitis, quare siccum, ad Martem cum transfertur inter feruentia computatur, et cum Saturni domicilium dicitur sideris scilicet gelidissimi niues &pluuiae subeo fieri memorantur. Quod si Capricornus quasi calidum signum Marti condonatur, debet simili ratione Cancer frigidissimus numerari, quaselouem profectò regem non habebit, uiuifico ut dicunt calore prępotentem.