# Opera omnia 609

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IN PRAECIPIENTIBVS ET OBEDIENTIBVS SIGNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609

Postremo ut huiusmodi omnes coniecturas fictas à posteris intelligas, nec omnino fuisse quib. primi institutores huius dogmatis iecerint fundamentum, hinc cognoscas quòd rationem non reddunt cur non tali in signo, sed in tali ipsius signi parte Planeta dicatur exaltari, cuius causam supra ex uetere astrologia demonstrauimus. Qua propter Aboasar difficile hoc inuenire fuisse dicit uniuersitati astrologorum, & ipse ne omnino nihil loqueretur multa anxius super hac re nimis peruersa, & fabulosa subtilitate distorsit. Quare liquet indubie occasione quam diximus ueteris disciplinae, putantis inhis gradibus à suis centris distare maxime Planetas, receptum hoc dogma à genethliacis de altitudinibus Planetarum, quarum quàm uana sit obseruatio, nemo iam non intelli git, non solum quòd ad naturam potestatemque transtulerunt quae fuerit lo ei situsque cognominatio. Sed quoniam in ea re uetus astro nomia forte fallebatur, nimis inter primordia fallax & parum explorata, & ut uera illi tunc decreuissent, ratio posteritati illa non congruit, permutatis absidibus & quae apogea dicuntur siderum errantium.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
