Latin
TRIGONIS ET
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 611
Unproofread scanNot analysed yet
Si suis canos non habent, ut tanta sit authoritas, si antiquorum, at ex antiquis magna pars aliter sentiebat, multiordinem ab horoscopo faciebant, ut esset exoriens signum semper masculinum atque diurnum, reliqua consequenti ordine per uices diuideren tur. Alij quatuor quidem signa diurna fecerunt Arietem, Cancrum, Leonem, &Sagittarium. Quatuor nocturna Geminos, Libram, Capricornum &Aquarium. Quatuor promiscua, Taurum, Virginem, Pisces &Scorpionem. Quin receptam opinionem explodebat antiquitas. Vnde illud ex uetere astrologia. Sunt quibus essediurna placet quae mascula surgunt, Foeminea in noctem latis gaudere tenebris, Qui non multa sibi nullo monstrante loquuntur. Quo in loco mirum quantum delirat triuialis quidam istius poëtae interpres, longe item illi rationabilius (siquidem cum ratione aliquando est ssaniendum) qui omnia pariter ignea, atque aquea, diurna appellauerunt, reliqua sex nocturna, terrea scilicet aërea. Item si quod placet Ptolemęo masculum &diurnum se consequuntur, erunt mascula illa, ista foeminea. Sic ille cecinit,