Latin
TRIGONIS ET
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 613
Unproofread scanNot analysed yet
nam in primo quidem triangulo dominari Saturnum, Albumasar, Alchabitius, Latini uolunt, Ptolemaeus, Martem. Contra in secundo Ptolemaeus Saturnum, Arabes &Latini fere omnes Martem, in quarto domino eum facit Ptolemaeus scilicet Martem, suppares duos quasique secundarios dominos, nocte Lunam, Venerem interdiu. Alij Martem cum Venere aequant imprincipatu, nec Martem imperare nisi noctu uolunt, Venerem interdiu, tum Lunae secunda noctu dieque authoritas apud eos Recentiores, Arabum opinionem &Latinorum experimentis aiunt confirmari, Auenrodan ip le(ne commemorem Graecos) omnes effectus adstipulari sententiae affir mat Ptolemaei. Mitto plurima in quib. super ijsdem triangulis digladiantur, quoniam supra actum est de illis, patet autem hinc magnas etiam conlunctiones dissolui, quatenus pendent à migratione trigonica, ne commemorem alia dogmata astrologorum ab his maxime trigonis fidem ori Suemque ducentia.