# Opera omnia 62

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SEPTIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/62

Adiecit autem, quòd haec creauit foedere bono, quia inter eas foedus pacis & amicitiae, ex naturarum cognatione & mutuo consensu, per sapientiae Dei legem sancitum est: quod foedus ideo est bonum, quia ad Deum, qui est ipsum bonum, ita dirigitur & ordinatur, ut quemadmodum inter setotus mudus unus, ita & cum suo authore postremo sit unum Imitemur & nos sanctissimum foedus mundi, ut & mutua charitate inui cem simus unum, & simul omnes per ueram Dei dilectionem, cum illo unum feliciter euadamus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
