Latin
OANNIS PICI MI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 623
Unproofread scanNot analysed yet
uterum antecessit, uel post secutura est cum pridem oculis absolutis, extra uterum matris infans est proditurus, id quod de reliquis membris pari ra tione dictum intelligatur. Quod si posthabitis omnibus his quę diximus, aliud authoritate efficaciaque praestantius initium inuestigetur, quod nam rationabilius proferemus quàm quo anima foetui participatur, quoniam tunc esse incipit homo, &substantiae integram rationem consecutus, tunc ex materia sua formaque consistit Et si fatum ex hora proficiscitur, qua res primitus est, nulla utique potius fatalis hora hominis existimabitur. A qua si ta men opinione recedendum est, illud magnam habebit probabilitatem, ut quę corporis sunt ad seminale principium referantur, quae animae ad ipsam animationem, quae sunt externa atque fortunae ad id forte momentum, quo nunc captum, in quo ludit fortuna, claustra uteri egressus homo primum ingreditur. Denique ex hac tam uaria atque nodosa de humano principio ambi guitate extricabunt ipsi se, forte, qui sunt diuini, philosophia quae tantum ra tionibus nititur, explicare se recte nullo modo potest, quę si est tamen aliquid affirmatura, nihil minus affirmabit quàm quòd astrologi decreuerunt, uti ex hora natiuitatis nascentis hominis fata dependeant, in quam opinionem nec fatione astrologi sunt adducti. Sed quia hoc principium assequi magis posse didebantur, ideò primas illi partes concesserunt. Quare &post genituram dare aliquid solent conceptioni, quoniam sperent de ea nonnihil interdum etiam posse cognosci. Reliqua quae sunt potissima certe principia, praesertim cum animatur foetus ex asse reiecerunt, quare scilicet, illis ex asse, hoc est, penitus sunt ignota, nec si inde pendere hominum fata concesserint, poterunt sibi diuinandi de fato aliquid arrogare. Verum ut reliqua praetermittamus, genituram conceptui &foetus animationi qua ratione praeponantur, quan doquidem si primas in fato constituendo partes initio illi demus, quod ma ximè tempore primum est, non est prius principium principio seminali ex quo omnia alia qroficiscuntur, si non tam primum tempore quàm efficacia dignitateque praeponitur, tempus animandi foetus omnibus erit praepo nendum, genitura &posterior omnibus &efficaciae aut nihil, aut parum ha bet, quae nec hominem inchoat, nec facit, nec absoluit, sed inchoatu &iam ibsolutum ipsa solum ostendit. PTOLEMAEVM PLVS CONCEPTVI QUAM GENIturae tribuisse, cui neque aliquid tribuendum esse Ptole