Latin
Cap. 11I
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 625
Unproofread scanNot analysed yet
in prioribus uerbis ubi de efficacia conceptus edisserit, asseuerate in his postremis ubi hora natiuitatis significandi uim habere demonstrat, cum contra potius ibi quidem omnia affirmet, nihil excipiens, nihil dubitans, hic nihil non adiecta dubitationis particula loquatur, nunc ferè, nunc fortassis interponens, &cum denique lotam suam disputationem terminaturus non aliam habet rationem qua fati significatricem horam geniturae defendat, quàm ut similem à principlo seminali esse suadeat. Tantum abest ut authoritatem decernendi qualis sit futurus qui nascitur neget esse in conceptu, ut non plus super hac re concedat geniturae, quàm ut conceptui similis &consentiens inueniatur. nam illa quidem opinio apud astrologos inuulgata, credita etiam ab interprete Ptolemaei, ut significet solum hora conceptus quae in utero matris foe tuiaccidunt, de falsa intelligentia dictorum Ptol. nata, facile intelligitur, qui non ea solum significari per conceptum dixit, sed etiam illa quae genisura non possit: Praestat, inquit, hoc Ptolem. conceptus geniturae, quòd per illum etiam ea quae sunt ante partum possunt praeuideri. Quod si illa tantum, nunquam erat etiam apponendum, nec propterea praestare primum principium, secundo existimandum, cum longe sit majus spacium totius uitae quàm rudis adhuc naturae informisque foetus rudimenta gubernare. Quapropter si Ptolem. in illis dubitanter haesitanterque prolatis uerbis con fidat, ut sit principij secundi uirtus fortasse primo efficacior, &hoc ferè seminis humani illud hominis potius sit principium, non solum à ratione sed à seipso plane dissentit. Aseipso, quoniam, ut dicebam, non potuit in principio nascendi authoritatem fati defendere, nisi excogitata cum prin cipio seminali, natiuitatis affinitate, &cum postea de sexu alijsque nascentis conditionibus praeuidendis praecepta tradit, ea ex conceptu magis quàm ex natiuitate ait praecognosci. Aratione, cum propter multa quae supra dixi mus, tum quare ualde extra rationem est, ut conceptum principium seminis natiuitatem hominis dicamus, quandoquidem cum semen uterum impleuit, non fieri ipsum, sed incipit aboleri, cum homini fabricando natura manus admolitur, quare illud sicuti hominis generandi, ita corrumpendi seminis est principium.