Latin
Cap. IIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 627
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. stigent &quàm parum rationabilibus. Iximus de initio fati particularis quàm sit incertum, &quam falsa ratione ab astrologis constitutum, restat dicere de uniuersali, unAquam de scilicet fata urbium, gentium, regnorum, &in uniuersum mun di pronuncientur, quam hoc quoque (si aliquod esse concedaur) in ambiguo tamen &incerto sit, &à nostris astrologis perperam definitum. So lent autem ad uniuersales praedicendas mutationes triplici ferè uia procedere, aut ex magnis siderum superiorum uel luminarium eclipticis coniunctionibus, aut ex coeli dispositione, cum primas Arietis minutias Sol ingreditur, quod quasi principium anni statuerunt, aut ex principijs urbium, regnorum, gentiumque peculiaribus, hoc est ex hora qua urbs aedificata, uel regnum institutum, uel lex genti data qua uiuit, quaque gubernatur, quae omnia quam sint friuola magna ex parte supra est ostensum, non solum ubi tota depul laest siderum efficientia, sed etiam cum totam praedicendi ex magnis coniunctionibus rationem infirmauimus, &siue ab illis, siue à defectibus luminatium, longo postquam acciderunt tempore expectare aliquid uanum declaraui mus, tum impietatem insaniamque deteximus astrologorum, &legem coeli fato, &fato suae legis gentes subijcientium, necnon quod sit uanum, uel urbis ędificatae uel accepti regni, quasi rei naturalis diem natalem decernere. Nunc &slomnium rerum fatum aliquid esse concedamus, sumus ostensuri de fatali principio harum rerum nihil certum aut posse definiri, aut hactenus esse ab astrologis definitum. Primum quidem in auspicando urbis fato à iactu lapidis quàm ratione mouentur: quadoquidem iam ciuitatis potius quam urbis fata perscrutantur, illud momentum potius obseruandum quo urbs aedifica taccepta est habitari, &suis legibus regi &contineri. De regis item fortuna magna inter eos discordia, ualij putent ex hora illam pendere qua rex instituitur siue decernitur. Alij cathedram potius siue coronationem putant Inspiciendam, sed haec quasi minutiora praetermittamus, cum etiam Haly fa lagentium urbium ®norum non tam ab his ipsis quae dicebamus quam à printipijs magnarum uniuersaliumque constellationum credat dependere, de qui bus cum illis collato pede mox disputabimus.