# Opera omnia 628

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ASTROLOGVM NON POSSE PRAEDICERE QUANAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/628

Sunt enim earum quatuor capita primum ut praedicatur quid sit futurum, secundum quo in genere rerum, tertium quonam tempore, quartum apud quas gentes & in quibus locis ac regionibus. Quod si nulla ferè rerum mutatio est, nullus casus, uel prsoper, uel ad uersus, qui non aliqua mundi parte apud aliquos populos accldat, quocunque tempore ueniat, erit omnis huiusmodi uana futilisque prędictio, nisi postremum hoc habeant exploratum, quonam scilicet loco, quaque parte terrarum admirabiles illae mutationes euenturae sint. Dehocau tem ita definiunt, ut in regionibus illis expectetur quae sint signo subiectum, apud quod talis uel coniunctio siderum uel luminarium defectus contigerin nec solum quae signo penitus eodem, sed uel eodem uel signo saltem eiuss dem triplicitatis. Haec est omnium astrologorum super hac re indubitalam sententia. Vnde illud colligitur, nihil posse defato alicuius regionis uels praediuinari, nisi prius constiterit, cuinam signo, cui planetae regio illa subsiciatur. Sicut nec de hominis potest fato praenunciari si tempus geniturae fus rit ignotum. Quod si de subsignis planetisque diuersis terrarum distributiona omnia apud astrologos sint incerta, patet euidentissime praedictiones? rum de huiusmodi rebus necessario forè quàm incertissimas. Illud uerò, qui Ptolem. & Albumasaris libros legerit accurate, facile intelliget, cum nulum sit dogma in quo sibi minus astrologia consentiat. Ptolemęus inlipApotelesmatum igneam triplicitatem praeesse dicit septentrioni, terrea meridiei, aëream orienti, aqueam occidenti. Quod secutus est Iulius Firmcus opinionum ueterum aemulator. Idem uero Ptolem. secundo lib. eiuss dem operis, uel aliter explicare, uel immutare nonnihil eam uidetur parti tionem, igneam triangularitatem non tam septentrioni quàm his terris prr ficiens, quę sitae sunt inter septentrionem & occidentem, terream his quam inter orientem & meridiem, his uerò quae inter ortum & septentrionem aëream, aqueam inter occasum collocat & meridiem. A quibus omnibuus ea tantum distant quae Albumasar scribit quantum distat oriens ab occide te, is enim sexto lib. Magni introductorij igneam triplicitatem non septutrioni, ut Ptolem. sed orienti uoluit dominari, ipsi quidem septentrioni, cu scilicet igneam praeficit Ptolem. ipse aqueam dominari contendit, & quam orienti Ptolem. aëream ipse contra praeficit occidenti. Idem tenet Paulus Alexandrinus in institutionibus artis Apotelesmaticae. Sed ipse idem Album. quasi sui oblitus lib. primo de Magnis coniunctionibus tam diueris ab his scribit, quae scripserat in introductorio, quàm illa erant diuersa à dogmate Ptolem. Nam ibidem non igneam ut Graeci cum Ptol. atque Maternonon aqueam ut ipse alibi, Arabesque permulti, sed aëream praeficit triplicus tates tatem, & quam ibi septentrioni aqueam dederat, tum oppositae asscribit regioni, hoc est meridianae, occidenti autem nec aqueam ut Ptol. nec ut ipse alias aëream sed terream ait dominari, quibus sententijs quidnam potest esse pugnantius? quarum se arbitrum quisnam faciet? cum nec ratio hic possit, nec experientia monstrare ueritatem. Henricus Macliensis postremam hanc Album. opinionem ait esse uerissimam & experimentis quam plurimis comprobatam. Contra Alchab.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
