Latin
ASTROLOGVM NON POSSE PRAEDICERE QUANAM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 629
Unproofread scanNot analysed yet
&Zael Israelita, &Abraam Auenazra, &Sa phar in isagogicis, &Messahala, illam probant quam scripsit in introductorio Haly. Auenroadan utraque reiecta Ptolem. sententiam omnib. anteponit. Mitto quam ipsi super his ueteres inter se dissentirent, Aegyptij ab Hip parco, ab Hipparco Ptol. id aliquib. exemplis declarabo. Arieti enim Aegy ptij antiquam Babylonem, &Arabiam Aegypto conterminam. Ptol. Britan niam, Gallatiam, Germaniam, Hastarniam &Palaestinam subiecit. Hipparchus &antiquissimi astrologorum exactiore quidem ratione, alijs enim ligni partibus alias regiones subiecerunt, atque ita sinistro quidem Arietis hlumero Babyloniam, dextro Thraciam ἐν σiθει Armenianae τ πλεύραις Ara biam Aegypto confinem ος διεράχει καινότῳ Persidam, &Cappadociam, &Messopotamiam, &Syriam &Rubrum mare, atque ita in caeteris signis est discordia: Aegyptij, Hipparchus, Ptolemaeusque discordant non minus, quàm à Ptolemaeo etiam Album. &à seipso. Vndeluce clarius constat nihil posse ab astrologis certi pronunciari, ubinam gentium atque terrarum tasus aliquis sit uenturus, cum de ipsa subsignis gentium terrarumque diuivone nihil habeant certum uel exploratum.