# Opera omnia 644

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/644
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/644

supra quam alia si cogitasset, nunquam magnum hoc inuentum in Ma gna sua compositione tacuisset. Libet autem irridere loannem Saxoniem sem, qui in suis in Alchabitium expositionibus nititur comprobare utem dum signis nonae sphaerae ex sententia Ptolemaei, affertque in confirmationem suae opinionis uerba quaedam Haly interpretis Ptolem. de gradibus lucidis & tenebrosis, quae ipse non Haly, sed Ptolem. uerba esse putauil sunt autem ea expositoris uerba non authoris, quod non solum ex Gręci exemplaribus, sed ex uulgata etiam translatione quilibet facile potest inti ligere, uide quae istis possit de coelestibus fides adhiberi, qui in suis authoribus euoluendis somniculosis adeo & caecutientib. oculis deprehendum tur. Quid quod non solum Ptolem. sed nullus eum plus mille annis secus tus nono orbe usus inuenitur. Primus Alphonsus loca planetarum ad no nam sphaeram supputauit, cui neoterici omnes adhaeserunt, ueteres octuua tantummodo utebantur, quam etiam Leo Hebraeus, & Proclus Plu tonicus, excellentissimi mathematici supremam omnium esse contendum a qua sententia iuniores diuersi non uanissima coniectura astruunt alium? bem octauo esse superiorem, quoniam duo motus ad partes maximeo? positas eidem corporei inesse ex se non possunt, quare cum sit depręhell sum ueram obseruatione non erraticas stellas ab occidente moueri in orii tem, rursusque ea sphaera cum reliquis ab oriente uoluatur in occasum P tant confici necessario, ut prior ille motus qui multis annorum millibus una restitutione completur, naturam propriam sphaerae stellarum cons quatur, alius qui diei unius spacio consumatur, sicuti erronibus, ita sphis rae octauae ab alio atque ideo superiore globo communicetur, omnia secum ab oriente in occasum rapiente, astra quae proprijs eorum motibus ab os suferuntur in orientem. Quae non de nihilo nata suspitio ab alijs tamens ditur multipliciter. Sunt enim qui negent moueri stellas ab occidentem orientem, quanquam & oculati certe homines & mathematici sunt qui morum diurnum aetheris esse dicant, quòd sit unum non diuisum in sphaes sed perpetuum, stellas autem omnes fixas quàm erraticas proprijs mon bus ab occasu ferri in ortum. Leo Hebraeus inferiori cuidam sphaerę non superiori eum motum refert acceptum. Alij totum coclum quasi anima quoddam ex omnibus sphaeris ueluti membris constituentes, alium ess motum dicunt, qui toti coelo à motore quodam uniuersali alios qui singue lis sphaeris proeorum diuersitate, diuersus à proprijs corum diuersisque motoribus debeatur. Eum igitur quem diurnum appellamus, cum sit commu nis alijs sphaeris, non octauae esse magis aut alterius cuiusquam quàm caets rarum, sed coelestis uniuersitatis à communi quodam existit motore. propterea nec fingi alium orbem oportere cuius ille sit proprius, nec sequi ciuss dem sphaerae duos esse proprios motus, cum alter ex communi cum reliquis coeli partibus, alter ex propria natura non ab eodem motore tribuatur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
