Latin
Cap. X
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 645
Unproofread scanNot analysed yet
Nos haec omnia in medium constituamus solum id affirmantes, nihil indubitati certique super his posse asseuerari, sed tota ad probabiles locos &translatitios disputatio redit, qui multi utrinque cum sint in ambiguo, tandem in incertoque nos relinquunt. Quod si rationi putamus concedendum qua nonus orbis confirmatur, erit &illis assentiendum qui decimam supra nonam excogitarunt, cum sit penè eadem ratio dogmatis utriusque. Illi enim ut pertinaciter hoc defendant, plus uno motu uni sphaerae ex se non conue nire, nonam introduxerunt, quòd duplici motu sphaeram octauam uolui deprehendissent, hi triplici motu deprehenso, eadem ducti coniectura decimam introducunt. Quod Alphonsus, Campanus, Leopoldus, Messahala crediderunt, qui hanc etiam opinionem, quanquam falso, sicut &secutus eam Albertus, referunt ad Ptolemaeum.