Latin
ALIA SIT FALSAM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 647
Unproofread scanNot analysed yet
Quare si non caeteris excogitatus orbis nonus, aliquis est, necessario alterius est naturae ab octauo, atque ita quae de huius signis &partibus Ptolemaeus &alij antiquiores praeceperunt, signis sphaerae nonae asscribi conuenireque non possunt, quod cum faciant, tamen omnes iuhiores, eorum uaticinia (etiam si ueram artem profiteantur) non nisi casu incidere possunt in ueritatem. DIFFERRE IMAGINES A SIGNIS QUANQUAM NOminibus conueniant. Erum enimuero de sphaerarum numero quicquid statuatur, signa ipsa duodecim, quibus &ueteres &neoterici tantum tri buerunt, ut in eis totius astrologicae praedictionis summa car doque uersetur, ea nos ficta, nullaque esse breuiter demonstrabimus. Tum si illa sint uera, falsa tamen astrologos super his, &pugnantia dogmata tradidisse, quare quae pendent ab illis ad diuinationes (pendent dutem omnes) eas prorsus esse fallaces. Sed admonere antea Lectorem Pportet, aliud signa esse duodecim, aliud imagines, quanquam numero nomineque conueniant. Dico autem haec omnino esse diuersa, etiam apud tos qui nona sphęra uel ignorata, uel neglecta, in eadem signorum faciunt diuisionem, in qua imaginum quoque formae cogitantur. Signa enim immota fixaque constituuntur aequinoctijs intercepta, atque solstitijs, ita ut Arie lis quidem, quod est signum, initia à uernali aequinoctio semper accipiantur. Arietis autem quae est imago, alio tempore initia alibi supputentur, sicut stellae, à quibus effingitur ab occasu ad ortum, iugiter deferuntur. In qua re lapsi magna pars astrologorum putantium, qui ad octauam sphęram referunt Planetas, eos signis mobilibus uti necessario. Neque enim uerba Ptolemaei primo libro Apotelesmatum contrarium praecipientis intellexerunt, quae Latina huiusmodi sunt: Illud annotatione dignum non praetermittamus, quoniam &dodecathemorum (hoc est signorum duodecim) finium seu terminorum initia à tropicis &aequinoctialibus punctis facere rationabile est, quod etiam scriptores maxime significarunt. Ex his enim quae supra diximus patuit, &naturas, &uires &cognationes eorum ex tropicis &aequinoctialibus principijs, &non ex aliquo alio causam habere, quare si alia principia statuamus aut non, uti illorum naturis in praedictionibus cogemur, aut utentes exsidere à ueritate zodiaci interuallis, à quibus illorum uires proueniunt omissis &permutatis. Haec Ptolemaeus, cuius sententia prius aperienda fuit quàm confutanda, quoniam parum uel intellecta uel animaduersaa quàm plurimis est.