# Opera omnia 648

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ALIA SIT FALSAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/648
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/648

Patet igitur prima diuersitas imaginum & signorum quòd illę quidem mouentur, ista autem non mouentur, & si in octaua sphiradescribantur, altera est euidentissima, quòd imagines inaequalem habent magnitudinem, signa inuicem sunt aequalia, signorum enim unumquodqum triginta continet partes imaginum, aliae pauciorum aliae plurium per spacia protenduntur. Quoniam igitur aliud signa, aliud sunt imagines, proprijs utraque rationibus confutabimus. Et primum illud de signis percunctabimur quae illis ratio demonstrauerit duodecim ibi esse naturas distilctas uiribus & proprietatibus, atque his neque plures neque pauciores. Abraam Auenazra in principio libri Rationum astrologicarum, aliqua, inquit di cuntur de signis quae probantur, aliqua ax arbitrio statim declarans, quam nam ista potissimum, quae arbitraria proferuntur, diuisionis zodiacim minit. Diuisiones enim, ait, signorum cur tantum in partes trecentas & xaginta, quoniam hic numerus diuisionibus est accommodatior. Idem quon scribit Haly Auenrodan Apotelesmaticos libros Ptolemaei exponens? uisimus circulum in partes duodecim quae signa nuncupantur, & unum quodque signorum in partes triginta quae dicuntur gradus, & partem quam libet trigesimam in minutias sexaginta, quoniam hi numeri diuisionibus idonei magis reperiuntur. Quibus igitur potius quàm eorummet uerbus eos redarguam: ita naturae rerum & consequentiae rationis ignaros, utque niam qui astrorum motus metiuntur circulum in duodecim partes diliserunt ob numeri ad diuidendum oportunitatem, hinc ipsi dogma contuerint partes illas duodecim uires & proprietates habere diuersas, quaeorum distinctio non arbitrio mathematicorum, sed à natura coeli exφm sit, acciditque si in octaua sphaera describantur, ut Ptol. Aegyp tij signoruum omnes magistri uoluerunt, ut res nulla soliditasque naturae illis respondem sed cogitari tantummodo & mente concipi possint. Quare & Origenes imbus tus doctrina Aegyptiorum signa ista intelligibilia & ratione tantum perceptibilia nuncupauit. Neque enim aliqua est pars sphaerae octauae qua uel aequinctium uel solstitium semper fiat, sed alia atque alia, si quemadmodum putant, abocasu in ortum proprio motu sphaera ista defertur. Quapropter puncta in quibfieri semper uel aequinoctium uel solstitium intelligimus, re quidem nullas a sola nostra cogitatione dependent, quae possint utique mathematicis ad inueniendos motus supputandaque loca planetarum deseruire, sed uirtutum origines & influxuum aliquorum principia statui non possint, quod fortasse Chaldaei considerantes imaginibus solis non etiam signis in praedictionibus utebantur, unde maxima huius artis infirmitas & inconstantia ualde cognoscitur, quando ea quę prima & ualidissima eius fundamentu consensus putat astrologorum, ea tamen Chaldęi professionis fautores & insiin futurorum praedictionibus celeberrimi, nulla existimarunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
