Latin
650.5 to 650.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 650.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vid illud mirabile dogma Luna Leonem peragrante, nec induere primumu stes, nec incidere oportere, quare ob fixi signi qualitatem uestes illae suli diu perennaturae, qua significatione uidetur aut morbus aut mala alia calsa significari, propter quam illis uti non possis, quandoquidem quib. unris, hę uestes non consumi diuque perdurare non possunt, quis haec audien possit non putare uel ad risum ficta à fabulantibus uel amentium delissmenta, aut quibus illi iam artibus ab erroribus remouebuntur, quibus talia possunt, non solum non absurda uideri sed uera. Solent autem philesophi quando cum illis disputatur, qui nihil erubescunt, &primis etiam dignitatibus prima fronte resistunt, cogere ad sui euersionem, hoc est, ad caquam tam quę dicunt non tam firme probare quàm contradicere. Et nos igitur eadem uia istos aggrediamur, quoniamque absurdum eis non uidetur habere ob id Arietem uim faciendi res mobiles, quare Sol ad eum accedens anni tempus immutat. Illud saltem ab eis impetremus, ne quasi nati sub Ariete loco se moueant, sed dogma teneant &tueantur.