# Opera omnia 651

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, ALIA SIT FALSAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/651
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/651

Quod si faciant cos sic interrogamus. Signa haec quae mobilia, fixa, duplicia uocant, immobilia sintran cum imaginibus pariter moueantur? si mobilia respondeant, iam à suis signis ipsi quoque mouentur, quandoquidem aestatem, autumnum, hyemem, uer, initiare non mobilium signorum sed immobilium est, & quas ipsi dant signis proprietates, ut mobilia, fixa, duplicia sint, à praedicta uarietate temporis ducuntur, non igitur alijs competunt signis quàm quae dictis in locis immota semper in circulo cogitantur. Quod si immobilia esse dicunt, sequitur ut cum imaginum loco non conueniant, quae cum suis stellis identidem loco permutata sint (quod si est) quonam pacto proprielates ab imaginum sola figura deriuatis alijs etiam signis attribuuntur, & orietem quidem quem mobilem, ęquinoctialem, breuium temporum uo sant, quae sunt immobilis signi conditiones, mox & quadrupedem disunt, oculis languidis, libidinosum, quae non iam signi sed imaginis sunt, homine quidem eodem, si natura, loco, proprietatibus, differentis. Et ne particulatim singula prosequar, omnis turba astrologorum cum signa parliuntur, ut haec communia, haec fixa, haec mobilia sint, rursus alia recta, alsa obliqua, quae sunt (ut dixi) non mobilium signorum conditiones. Item differentijs ijs utuntur, alia humana, alia sunt ferina, alia aquatica, alia tersna, alia muta, alia uocalia, haec sterilia, illa foecunda, quae omnia sunt ima ginum non signorum, quia nullam haec circuli positionem, sed naturam imaginis, formam, effigiemque sequuntur. Quę haec igitur tanta est tarditas uel somnolentia: ut miscere res diuersas, atque confundere, sola deceptos nominum communione non naturae uideantur: Nam & illud quoque, ut hoc talidum, illud terrenum, aliud aëreum, aliud aqueum, signum sit, acceptum quidem est ex imaginibus, eademque temeritate ad signa translatum. Quoniam si status circuli ex immobilibus punctis consideretur, Aries potius aërem erit iudicandum, hoc est, calidum & humidum quàm igneum, id est, calidum & siccum cum eo uer aperiatur, calidae humidaeque qualitatis, quin & Ptolemaeus reddens rationem cur in circulo cuius initium nullum, sumere ab Ariete anni exordia consueuerimus. Respondet quoniam in prima rerum omnium aetate abundat humiditas, quae est qualitas ueris quod inchoamus ab Ariete. Sic igitur ô Ptolemaee si primum signum Aries est, quare humiditas primae aetati debetur, putas ne siccum signum an humidum est? si siccum non igitur primum, si humidum cur ignitum dicitur à uobis? Dedique istę (quod uolebam probare) frigidi, sicci, calidi, humidi, differentiae signis distributae ab imaginum potius conditione quàm à signis uidentur acceptae, quod etiam Auenazra in libro Rationum astrologicarum confitetur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
