Latin
ALIA SIT FALSAM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 652
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim Cancrum, Scorpium, Pisces, frigida statuerunt, animalium quorum habent appellationem natura pensitata, Arietem, Leonem Sagittarium, calida, eadem ratione, Geminos &Aquarium ob effigiem hu manam aërea, quae in homine qualitas plurimum dominatur, sic terrea Tal rum &Capricornum &Virginem, tum ob uim sexus tum spicae quam manu gestat ratione, Sumptam uim igitur hanc ab imaginum diuersis proprietatibus, signis attribuerunt, in qua re bonus Ptolemeus non solum dori mitat sed lassim ederinat, ut in eodem contextu à signo ad imaginem se tran ferat, quod ita plane demonstrabo &simul errorem Haly inexpiabilem in exponendis Ptolemei uerbis. Verba igitur eius secundo libro Apotela maton haec sunt, Arietis dodecathemorion (sic signa uocat) uniuersalitum quidem est βροντῶδες καὶ χαλαζῶδες, id est, tonitruosum &grandinosum. κτ μέρος δὲ ἐν τῷ μᾶλλον βῆττον. ἀπὸτῆς κατὰ τῶν ἀπλανῶν ἀστέρων ἰδιότητος, Hoc elli particulatim autem haec magis &minus fiunt pro natura &proprietals stellarum quae sunt in eo, &subdit, nam praecedentis quidem eius partu imbres &uentos faciunt, mediae aëris temperiem, ultimae aestum &pestilum tiam. Tum quae ad aquilonem inflectuntur, aestum et corruptionem, quae ad meridi glatiales &subfrigidae sunt, haec ego Ptolemei uerba ita accipio, ut quode Ariete in uniuersum pronunciat, inibi ad immobile signum referatur, quos negari non potest, quoniamipsum est in quo sit aequinoctium, &Ptol. cal ob causam βρουτῶδες dixit esse &χαλαζώδες, quod haec omnia uernum aui tempus solet excitare, tum quae adijcit consequenter de diuersa partius eius efficientia pro natura stellarum inibi existentium. Credit quidem Huly de signi etiam partibus diei, ut mox declarabo, sed luce clarius ex ips Ptol. de imagine dictum esse declarabo, &quantum errat Ptol. in dos mate statuendo, tantum errasse in exponendo Ptolemaeo ipsum Haly. P tat ingitur ille dicta Ptolemaei sic accipienda, ut stellae quas illis inesse partibus dicit, fuerint eo tempore quo scribebat in illis partibus eius signi &quo loquitur, atque eam tunc fuisse illius signi proprietatem, quae mutar ad locum alium stellis successione temporis alio transferatur, quae utius Haly interpretatio probabilis appareret, si quod facit in Ariete in alijsli gnis fecisset Ptolemeus. Et stellarum quas in illis partibus ponit, nomini nulla protulisset, sed cum in Tauro explicet quasdam stellas, nominatim &suum simul &sui errorem interpretis manifestat, quoniam stellae illae tempore Ptolemaei in ea signi parte non erant in qua eas ordinat, sed in parte potius imaginis, in quascilicet sunt &erunt &fuerunt. Verbati us de Tauro haec sunt, Tauri signum uniuersaliter quidem utramque afferaëris qualitatem, est tamen sub calido, particulatim autem antecedenquidem eius partes, praesertimque ubi Pleiades sunt, terrae motus &uentos &nubes, exuscitant, sequentes ubi sunt Hyades, corruscationes &fulmina faciunt. Age igitur à Ptolemaeo de imagine haec dici quis non uideat?