# Opera omnia 653-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CHALDAEORVM IMAGINES MERA ESSE FIGMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/653-2

CHALDAEORVM IMAGINES MERA ESSE FIGMENTA, quidque ad eas fingendas illos induxerit, atque errorem artificiosarum imaginum & alios plures inde Cap. V. pullulasse. Erum age signorum nulla sit uirtus, an imagines ipsę aliquid sunt: forsitan enim hic delirare astrologi non uidebuntur, nec inniti fictitijs rebus & arbitrarijs, quando illas imagines suis quamque luminibus, stellis, radijs, pro stellarum natura potestatis habere plurimum quis negabit: ego uero astrologos delirare hic etiam nihil dubito, quoniam & si stellae de quibus imagines fabricantur, & uerę & naturales sunt, ipsa tamen de stellis imaginum constitutio, nec uera nec na turalis, sed falsa proque libidine fabricantium penitus imaginaria, & sine aliqua specie est probabilitatis. Quis enim statim non iudicabit, ut si magna est uirtus unius stellae, multarum in unum pariter conspirantium etiam non sit maxima: Sed rediens ad seratio, nullam inibi esse uidet praeter fictam à nobis siderum conspirationem, nam mixtio per coalitum certe ibi non est, II 3 quos quomodo igitur coeunt multae stellae in unam proprietatem, & naturad stinctae, & magnorum spaciorum immensa uastitate distinctae, scio quid respondebunt, in unius imaginis illa effigiem conuenire, quod sit argumell tum alicuius occultae etiam affinitatis, ut quemadmodum ex una specit cuiusdam figura deliniatur, ita una sit in his ex illis omnibus eiusdem reinatiua proprietas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
