# Opera omnia 655.5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CHALDAEORVM IMAGINES MERA ESSE FIGMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/655.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/655.5

Respondebo illum rationis habere questionem, quae frustra desideratur in his rebus, qua nulla ratione constitutae sunt. Quid tamen in Plerisque eos induxerit, facile est uidere. Puto enim imaginum nomina, qua zodiaci partibus ascribuntur, ab operibus Solis esse deriuata, qua potissimum fiunt, cum in illis partibus inuenitur, ut gratia exempli: Cancri nomen habuerit pars ea signiferi in qua Sol collocatus Cancri more regreditur, quae proxima est Leo propter aestus immodici exuperantiam, sicut Tall rus pars alia nuncupata quòd ad eam Sol cum peruenerit terra bobus aratur, qua Gemini sequuntur, quare tunc geminando omnia geminantur, sub Virgine terra exusta Solis ardoribus nihil parit, & sub Ariete uellere fio rum campi uestiuntur, qua ratione capiti etiam de capilamenti similitudine am mal illud praefecerunt, Libra noctes & dies in librili appensas inuicem ęquan cum ad Scorpium Sol peruenerit, tum primum aërfrigore pungit, moxsub Sagittario & frigorum uehementiorum & uentorum aculeis nos lacescens, in Capricorno ratio manifesta, quare inde Sol instar caprae ascendere rursus incipit, in Aquario & Piscibus pluuias piscibus affatim effundens.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
