# Opera omnia 659

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INVISIBILES IMAGINES NEQVE SENSV, NEQUE RE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/659

Ex quibus cum ait nati uo suntatem artemque indicari quam sit professurus, id docet quod Mallius, Maternus Graecique scriptores explicarunt, ut qui Naue cooriente nascitur nauta sit futurus, qui Lyra musicus, qui Emotho auriga, atque ita de reliquis. Sed & Porphirius in isagogis typum, hoc est, figuram & formam τὰ ζωλιὼν hoc est animalium quae sunt in zodiaco παρανατελλόντων, id est coorientium, a id est, astrorum compositione ait constare, unde intelligimus coorientia haec quae dicuntur, non alias esse imagines quàm quae ex stellis constituuntur, in quo declarando fui prolixior, quia audio Trapecuntium Graecum hominem (neque enim eius liber ad nos peruenit) sed ita audio in commentarijs eius in centiloquium, Ptolemęi expositionem Haly esse secutum. A quo errore barbarus Album. potuit eos deflectere, qui nullas praeter uisibiles & constitutas ex stellis imagines ad austrum aquilonemque sitas, decanis exoriri ex sententia Ptol. affirmat. Libet autem id mentem reuocare, quod quinto libro aduersus illos dicebamus, qui nasum Dominum lesum dicunt oriente prima facie Virginis in qua Virgo sst lactans puerum qui uocetur lesus, constat enim imago haec Virginis puerum lactantis ex his fabulosis imaginibus quas irrisimus, quanquam nec talem ibi imaginem, sed aliam quandam, ut narrat Album. Indi comminiscuntur, quod inuentum quàm uanum & ridiculum sit, quisquis ani mosat S perpenderit, pudebit eum astrologicis istis deliramentis, Euange orum ueritatem uelle aliquando confirmare, quod non alia ratione à dęmone est procuratum, quàm ut quasi amica fautrixque religionis pestis ista reciperetur. Sed habeant ipsi sua sibi nugamenta, quibus accersitis non confirmatur ue ritas Christiana, sed infirmatur potius atque polluitur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
