Latin
ASTROLOGVM CERTAM GENITVRAE HORAM NEQVE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 660-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASTROLOGVM CERTAM GENITVRAE HORAM NEQVE semper scire posse, neque per ueram regulam explorare. Caput Omentum quo quis nascitur, exploratum habere astrologius non potest, nisi forsan accinctus cum prodit infans astrolabicoelestia metiatur, sed hoc fit quàm rarissime, nec fieri nobis ue lentibus semper potest, ut noctu, aëre nubilo, mathematiconui lo, uerum cum sit labi quoque facillimum, ut testatur Auenrodan in commentarijs super Ptolemaeum. Nam si non sit exactissimum instrumentum, quale forsitan nunquam est, quod inspectione momento egressionis ad liquidum respondeat, ratio partilis horoscopi uacillabit.