# Opera omnia 662

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DOGMA QUOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/662
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/662

DOGMA QUOD modar uocant, & authoritatibus & rationibus confutatur. Caput III. Tolemaeus tertio Apoteles. lib. dogma tradit huiusmodi: Prae cipit obseruari nouilunium proxime genitura pręcedens, aut plenilunium: tum Planetam qua parte coitus fuit, uel oppositio, authoritatis plus habentem, denique themate iam dispollto cui cardini proprior ille Planeta fuerit, statui locum illum ad numerum quem in partibus signi Planeta ille dominator obtinuerit, hunc cardinem confingunt totius geniturae, hoc fundamentum totius Apotelesmaticam astrologi omnes decernunt, hoc illud decretum quod Almuseli uocant, interdum Animodar. In quo quantum peccent iuniores sententiam Ptol. perperam intelligentes superius. Nunc ipse Ptol. excutitur, cui pessum in pri mis magnas authoritatum moles opponere, nam Abraam ludaeus aitsemultas genituras obseruasse cum exactissimis astrolabijs in his regionis bus quarum longitudo latitudoque confessa & explorata, nec tam en inue nisse de Planeris aliquem cuius gradus ex signis quae occupabat atque mi nutiae, responderent gradibus & minutijs orientis, aut med ij coeli, net plus hora dimidia uariaretur, à iam comperta sensu ucrissima hora natiui tatis. Ridiculi uere qui dicunt iudicio non scripsisse haec animi Auenanm quasi lis illi cum Ptol. de regno, quo fuit etiam annis nongentis posterion quasique in anno constituendo in annorum datore, & plerisque alijs Ptol. sen tentiam alijs non anteponat. Sed & Alchabitius proprio commentanscribit se demonstrasse nullo pacto per eam rationem gradum orientem uerum posse reperiri. Henricus Batensis Alberti magni discipulus suam examinans genituram, quanquam nomine dissimulato seruum dei senominans, mittamus inquit Animodar Ptolemaei à sapientibus reprobatus alij dogma non expungunt sed castigant ut Aoniar, nonnihil à Ptol. dissentiens. Alij super eius intellectu digladiantur. Et cum illud inquiritur cuinam loco proximior sit Planeta, sunt qui quantitatem discretam obser uandam uelint, sunt qui continuam, ut Antonius de Monte Vimo. Verum omissis authoritatibus aduersantium Ptoelmaeo, solitus ego dogmatis falsitatem ita declarare. Nascatur Lucius Romę, Florentiae Fabius eadem hora eodemque momento, liquet astrologis non eundem futurum horoscopum utriusque, ob diuersam coeli inclinationem sub qua nascuntur, & tamen si rationem ex Ptolemaei praeceptis ineamus eundem utriusque ho roscopum faciemus, cum utraque regione plenilunium antecedens, siue nouilunium eadem coeli parte contigerit, quare idem quoque dominator qui thematein utroque gradum signi possidens eundem, ijsdem nume ris cardines in utraque genitura definiet. Sed hoc euidentia rei sensuque reuin cetur. dogma igitur falsum, quod miror Ptol. mathematicum summum non peruidisse.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
