# Opera omnia 663

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/663
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/663

INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI per conceptum, Ptolemaeo falso ab Arabicis ascribi, irrationalem esse, & à multis astrologis reiectam. Cap IIII. d iuniores inuenta est alia ratio uestigandi ex hora conceptus horoscopi, cui plurimum tribuunt. est autem huiusmodi, ponunt quasi confessum ex ueterum traditione, proxaesertimque Ptolemaei uerbo primo & quinquagesimo libri centum enunciatorum, Lunae locum in natiuitate fuisse horoscopum in conceptu. Contra, locum Lunae in conceptu horoscopum esse natiuitatis, hoc posito, methodum tradunt qua putant posse deprehendi locum Lunae, cum semen uterum impleuit, quo reperto similem quoque gradum colligunt hora natiuitatis ascendere. Fuit autem eis erroris occasio mendosa translatio librorum Ptolomaei, quoniam nusquam ille degradu hoc scripsit, uerum de signo tantum, uerba eius loco superius memorato sunt haec ἔνθα ἐιν ἐν τ καιρωτῆς γεννήσεως ἡ σελήνη, ἐκεῖνο τὸ ζώδιον ἐνπῆ σπορᾷ ὡροσκόπησον, καὶ ἔντα ἐπτῆς σποράς ετυχεν, ἐκεῖνο, ἐν τῇ ἀποκυήσει ὡροσκόπησον, ἢ τὸ τύτου κατὰ διάμετρον. Latine ita ad uerbum: Vbi est tempore natiuitatis, illud signum conceptus horoscopum statuas, ubi fuerit in conceptu, illud fac horoscopum partus uel eius oppositum. Non putauit igitur Ptolem. hac uia partiliter posse horoscopum inueniri, quare in libris Apotelesmaton, ubi hoc inquirit, nullam placiti huius facit mentionem, alioquin si de gradu intellexisset, quod ex eius uerbis falsum ostendimus, facillimum quoque existimasset in con ceptu horam inuenire, quam hodie nullo magno negocio iuniores quibuslibet desiderantibus reddunt, usi methodo quam Ptolemaei esse uolunt. Quomodo igitur ipse Ptolem. Apoteles. libro tertio, principium seminale ἐπιπλεον, hoc est, plerumque seu maxima ex parte, ait ignorari, & cum in eius cognitionem deuenitur, id aut σύμπτωματι, hoc est, aut casu, scilicet fortuitoque, aut obseruatione, debuit certe adddere aut ἐν τεχνῶς, hoc est, artificiose, siquidem arbitrabatur arte aliqua & uia istud posse deprehendi, quomodo autem ait casu, cognoscitur aut obseruatione, declarat Graecus Graecus interpres casu cum accidit mulieri recepti seminis sensum fieri, ut Cleopatra docet, abseruatione si consulto uir illud tempus annotat quo semel foeminae congressus, deinceps abstinuerit, tum foecundum fuisse congressum menses declarauerint. Ptaeter haec aliam esse uiam tempus illud ad liquidum explorandi, ueterum nemo prodidit nedum ex eo natiuitatis horam uoluerint inuestigare.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
