Latin
INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 664
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod Arabes dicunt Hermetem hoc praecepisse, fabulosum est, sicut alia multa (quod primo librono tauimus) mendacissime ad eundem referunt authorem, quod enim Aegi ptij super hac re tradiderunt, Ephestion refert &Porphyrius, qui hoc in psum praeceptum quod legitur in Ptolemaeo Petosiris Aegyptij inuentum fuisse dicunt his uerbis: δὲ πεποσειρις &quae sequuntur. Petosiris autem inquit, signum in quo Luna fuit tempore conceptus, silud in partu horoscopum esse, aut eius oppositum, quod autem Luna tempore partus occupauit, illud conceptus horoscopum fuisse. Sed eodem loco Porphyrius duos alios refert modos, ex Antiochi quorundam u aliorum sententia, signi uestigandi, in quo fuit Luna hora concubitus, &gradu nunquam facta mentione, quin ipsum quo scribuntur haec capui inscribitur: De signo seminali Lunae, quod illud signant, quod nam signu Luna tenuerit cum loco genitali semen admissum est. Ephestion quoqu Thebanus tres alias ab his diuersas, quarum Porphyrius meminit, Aegu ptiorum methodos narrat, quibus hoc idem inuestigarent, quod nam sd licet signum, hora concubitus ascenderet. Vbi uerbis expressis admonum nos Ephestion, non per ueniri per eas uias ad partilem horoscopum, sed eum παχυλῶς indagari, hoc est, crassa (ut dici solet) Minerua. gradus ue ro determinandi unicam esse rationem quam tertio libro Apotelesmaton tradiderit Ptolem. Est autem ea quam capite proximo confutauimus. Ve rum, ut diximus, inerrorem lapsi sunt iuniores, quoniam in Arabica translatione, quam Latini sequuntur, interpretes gradum pro signo perperam posuerunt. Caeterum quicquid scripserint authores, quaenam ratio dogmatis, aut qua potuit hoc obseruatione deprehendi? Respondet, inquis unt, supputatio, quoniam ex loco Lunae hora natiuitatis quot diebus in utero infans fuit hora natiuitatis intelligitur, quos si retro numeres in con ceptus horam deuenies, atque per id tempus Lunae locum inuenies eu qui tempore natiuitatis ascendet. Verum illud interrogo, quis nos doceat ex loco Lunae tempus mansionis in utero definire? non hoc Ptolem. non ueterum quispiam, non uester etiam Hermes prodidit. Quod respondeatis aliud non est, quam ita definiri mansiones illas oportere, si uerum sit dogma de permutatione ascendentis &loci Lunae in conceptu &natiuitate, circulo igitur demonstratis ueritatem dogmatis probantes, quòd eueniat ita mansionibus obseruatis, &mansiones obseruari ita debere, quare dogma uerum aliter non erit, scilicet ita facile sit cuique dogmata confirmares mare. Quod si forsan audetis experimento id asseuerare, simul obseruato collatoque inuicem tempore natiuitatis atque conceptus, impune uobis mentiri licet, acta re sine arbitris.