# Opera omnia 665

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/665
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/665

Verum ex uestris qui se maxime contendunt expertos, negant ueritati respondere praeceptum: Abraam enim Auenazra se quinquies id obseruasse dicit, ter non successisse, quod nunc quidem in Martem, nunc in Venerem, nunc in Mercurium refert. Puto si decies id obseruasset alios quoque planetas pariter accusasset. Nam Hemanuel Hebraeus Auenazrae sectator bis expertus, semel à uero tempore natiuitatis per septem dies reperit uariare. Aboasar numen astrologorum falli methodum istam quinque gradibus posse credit, ut Sedis eius Discipulus narrat. Quod si est, nihil nos iuuat, quibus degradu tantum sollicitudo. Pariter & Auenrodan magnus apud istos expositor Ptolemaei mentiri saepe illum testatur. Saxoniensis interpres Alchabitij, falsam & uanam penitus putat inutilem quoque affirmans fieri non posse, ut per eam incertus gradus horoscopi certus unquam reddatur, quod exemplo propositae geniturae late manifestat. MESALLAE FIGMEETVM CVM ALIIS QUINque, à Paulo Alaxandrino recitatis explorandi horoscopi modis refutatur. Caput I sunt ferè modi qui recepti magis astrologis. Messalla figmentum aliud cogitat, sed explosum ab omnibus, perspectęque uanitatis. Iubebat enim Lunae tempus à nouilunio ad plenilunium, uel contra à plenilunio ad interlunium, quasi horam unam existimari, tum utrum illorum antecederet genituram, quod inter ipsum & tempus geniturae spacium caderet, comparari ad totam distantiam Lunae nascentis & consummatae, & qualis esset interuallorum proportio, eam partem sumere horae temporalis, ita tamen ut illud obseruaremus, ne quando mas hora pari nec foemina impari nasceretur. Risit secuta aetas experimento deprehendens cadem hora mares & foeminas nasci. Ego uero non tam placiti unius cogito uanitatem, quam hinc totum Messallam illum iudico. Nam ut labi, errare, decipi proprium sit hominis, attamen scribere tam pudenda, niti rebus ridiculis, fabulas ponere quasi dogmata, loqui quae rerum passim euidentia confutet, non est hominis certe, si dos hominis propria ratio est. Sed nec tam unum Messallam aestimo quam de Messalla omnes astrologos, apud quos primi ordinis est, nec temere in ea familia sapientiores inuenies. Nam Antistites sacrae istius disciplinae mirabiles Aegyptij, quanta super hac re fabulamenta commenti sunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
