Latin
INVESTIGATIONEM PARTILIS HOROSCOPI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 666
Unproofread scanNot analysed yet
Refert Paulus Alexandrinus methodos quinque diuersas à tribus iam memoratis quibus ad horoscopi ueritatem partiliter indagandam utuntur, deus bone quam uanas, rudes, futiles, falsas. Prima huiusmodi, respice, inquiunt, epochan Solis in diurna genitura, Lunae in nocturna, &cuius planetae fuerit monomiria, fac eiusdem planetę monomiriam suspecto gradui proximiorem, uerum horoscopum. Altera siue dies fuerit siue nox Lunę tantum epochan inspicit, caetera similis. Tertia, quae Ptolemaeo sui dogmatis praebuit occasionem, plenilunium uel interlunium proximum geniturae considerat, tum uero despotem, hoc est, dominum domus in quo contingit, &onocratorem, hoc est, finitorem dominum, uidetque uter fortior in natalitia constellatione, uter plus in ea possideat authoritatis, &ex isto dinumerat gradum ascendentem. Quarta duntaxat inspicit dominum summum gradus, scilicet in quo Sol &Luna postquam infans utero prodit uel coëunt uel opponuntur, " fines in ascendente signo possederit ille planeta, tot gradus eiusdem signi putant in oriente iam apparuisse. Postrema non solum genituram, sed conceptum obseruat, hoc est, quod utrunque tempus uel plenilunium uel nouilunium antecessit, tum graduum quibus illa contigerit dodecathemoria fieri iubet &obseruari, in quo planetarum cadant monomirijs, ut qui in themate melius se habuerit arbitrium habeat horoscopi metiendi. Scribens Heliodorus quo pacto inuestigarent tempus conceptus, retrocedebant, inquit, à genitura per nouem menses, quasi gestandi uteri tem pus semper sit aequale, ut rudissimi ubique diuinissimi isti Aegyptij inueniantur. Possem autem obijcere multa quibus peculiariter ista dogma ta peccant. Verum illa una ratio breuitati studentibus satis est qua Ptolemaei quoque dogma reiecimus. nam quamcunque secuti fuerimus methodum ex praedictis, semper eorum qui simul nati fuerint, regione tamen diuersa, faciemus eundem horoscopum, quum tamen omnibus mathematicis extra omnem controuersiam constat esse diuersum.