# Opera omnia 669

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/669
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/669

Quid quod eadem loca per zodiaci gradus quos aequales uocant multi censent diuidenda, uel hac tantum utentes uia (quod plerumque fecisse Indos supra quoque monuimus) uel utramque diuisionem pariter recipientes, tum eam quae ex anaphoris uariatur adaequatorem tamen quae gradus signiferi tantummodo respicit. Quod Hispanus Abraam praeceptor Auenazrae, & Henricus Valensis obseruant, non minus ex loco pronunciantes in quò planeta sit, facta per aequales gradus distributione, quàm ubi communi more diuisionibus annotatis. Praeterea si constaret, ubi locorum principia finesque statuendi, superest alia dubitatio quae rursus omnia reuocat ad incertum, quoniam non conueniunt loci uirtutem & efficaciam intra spa cium claudi loci designati. Sed Ptol. supra illud ad antecedentes signorum partes quinque gradus exorditur. alij tribus tantum partibus illud extendunt. Aegyptiorum sapientes initium loci, quam uulgo cuspidem appel lant, non initium, sed medium esse quasique centrum uirtutis uolebant, quare quindecim supra gradus loci illius eum diffundi, & totidem citra. Quas omnes opinionum uarietates si paribus ferè omnes uel rationibus uel authoritatibus communitas animaduerterimus, uel hac duntaxat incertitu dine totam pronunciandi per astra rationem (si qua sit illa) in ambiguo esse confitebimur, Nam uariatis locorum diuisionibus, omnis uariatur constellatio, quandoquidem (quod supra reprehendebamus) mutant stellae apud astrologos proloci mutatione, naturam, influxum, & proprietatem, & quod maximum est, illa loca pugnanti & contraria imprimis conditione decernunt, quae sunt situ coniuncta & cohaerentia. nam primo loco & duodecimo qui deinceps se habent, quid magis potest esse diuersum? quid sexto & septimo, rursus quinto & sexto? undecimo item & duodecimo? nono rursus atque octauo? atque ita de reliquis. Saepius autem quem alius ma thematicus sexto loco planetam collocabit, alius in quinto esse contendet, quod omnem praedictionem penitus uariabit, & quem quidam in nono esse decernet, alius ad octauum dicet pertinere. Tota igitur ista locorum distributio, radix & fundamentum omnis Apotelesmaticae remanet in incerto. Sequitur eam cura signorum, quibusnam, scilicet uti debeamus? ubi perplexa nec explicabilis quaestio de mobilibus signorum & immobilibus, deque sphaera octaua, nona & decima, de qua re non est nobis hoc loco dicendum, quoniam supra abunde est pertractata. Iudaeus Abraam duplex thema fieri praecipit, ut qui controuersiam dijudicari posse non crederet. Erit autem incertum exhac dubitatione, quaenam signa planetis debeantur, & ex ea quam ante tractauimus, quęnam loca. sed omnis hinc pendet astrologica pronunciatio: omnis igitur dubia, incerta, inexplorata. LOCA PLANETARVM VERE ASSEQVI ESSELAboriosissimum deque instrumentorum fallacia. VIII.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
