Latin
SECVNDVM HENRICVM GANDAVENSEM XIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 67
Unproofread scanNot analysed yet
10 Amicitia est uirtus. II. Ratitudo formaliter cuius libet creati est respectus. 12 Ad hoc ut sit mutuitas realis relationis, requiritur quod fundamentum ex sua natura ordinetur ad aliud tanquam ad suam perfectionem. 13 Relatio non distinguitur à fundamento realiter. SECVNDVM AEGIDIVM ROMANVM XI. Potentia generandi in diuinis, nec est essentia diuina praecise &absolute sumpta, nec relatio uel proprietas, nec constitutum ex ambobus, nec alterum istorum cum inclusione alterius, sed est essentia cum modo reuelatiuo. a Theologia nec est practica nec speculatiua, sed affectiua. Deus sub ratione glorificatoris, est subiectum in theologia. Pater &filius non solum duo spirantes, sed etiam duo spiratores dici possunt. 5 Angeli non fuerunt creati in gratia. 6 Ideo angelus est obstinatus &impoenitens, quia subtracti sunt ei diuini impetus speciales. 7 Superior angelus illuminat inferiorem, non quia ei uel obiectum pręsentet luminosum, uel quod in se est unitum illi particulariset &diuidat, sed quia inferioris intellectum confortat &fortificat. 8 Sensus gustus ut gustus est, non solum saporabile, sed humidum percipit. 9 Calor si sit etiam separatus, ignem generare poterit. 10 Ad hoc quod aliqua scientia alteri non subalternetur, sufficit quod faciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractionis. 11 Dato uacuo si aliquid in eo moueatur, in instanti mouebitur. Onclusiones secundum doctrinam Arabum, qui ut plurimum PeVripatheticos se profitentur, Auenroem, Auicennam, Alpharabium, Auempaten, Isaac, Abumaron, Moysem, &Mahumeth.