# Opera omnia 670

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/670
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/670

Caput Ocis diuisis signisque distributis, superest labor epochas statueudi syderum & stellarum, hoc est, quibus gradibus & minutijs tam non errantes quam errantes stellae reperiantur indicandi, quod officium rudes & imperiti facillime putant posse se praestare, doctissimi haesitant & diffidunt, quibus, scili cet notum, quan ta sit difficultas assequendi uere loca planetarum, quod impossibile nedum laboriosum multis iudicatur. Andreas Summarius grauis mathematicus suum ita librum exorditur: Motus stellarum an sciri possint nescio, nondum esse scitum, certissime teneo. Affert rationem sententię suae talem, quoniam qui metiuntur syderum motus, necessario prius locum syderis definiunt, in quo illum instrumenti ope conspiciunt, & loco stellae comperto, quasi suppositione utuntur, ad ipsam super eius cursu supputationen dirigendam, quod si locus uere deprehenditur, uera motus futura supputatio, nam mathematica rationenituntur, quae minime fallitur, uerum loci deprehensio fidelis usquequaque non est, organo simpliciter utique deficiente. neque enim potest qualiscunque uastitas instrumenti mechanici satis esse diuisionibus actu sensuque perceptibilibus, quae sunt errori uitando necessariae, si distantiae stellae cuius libet ab obseruantis loco, tum proportionis illius qua ambitus uniuersi, instrumenti ambitum excedit, ratio habeatur. quare cum habitudinem partium instrumenti corporis perexigui, ad totius partes tanquam ad res immensas nequeat sensus assequi, locus sideris obseruari sine fraude non poterit. Verum forte latebit error, sed aetatis successu fiet euidentior, sidere semper à uero loco singulis restitutioni bus magis recedente. Confirmat hoc Ptol. qui hanc ob causam de fallacia instrumentorum, iubet ducentesimo quoquo anno astronomicos numeros instaurari, quod eo temporis tractu uereris obseruationis culpa retegatur, quare nouis obseruationibus castiganda, quę nec ipsę futurę sint inculpatae, sed citra tamen errorem qui tunc sensu deprehendatur, quę cum rursus exactis multis euolutionibus aberrabunt insigniter, noua, quam maxime fieri potest, rursus castigatione redigentur ad ueritatem. Sic tabulae Ptol. principis astrologorum multis retro annis habitae sunt inutiles. etenim studia recentiorum obseruationes identidem corrigunt, quoniam ut praediximo, nulla tam solers, tam subtilis instrumenti cuiuscunque fabricatio, nulla item tam uasta magnitudo, quae locum sideris inculpata fide renunciet. Refert Abraam Iudae. in lib. super opere tabularum de duob. astrolabijs summa ratione confectis, tum magnitudinis tantae, ut utriusque diameter nouem pal mis extenderetur, & cum duo fratres Bersechit instrumentorum compositores simul, ingrediente Sole in Arietem, Solis altitudinem obseruarent, non idem utrunque utrumque retulit instrumentum, sed duob. minutijs inuicem uariarunt. Henricus Baten.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
