# Opera omnia 671

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, INITIA VRBIVM, REGNORVM, FACTIONVM, LE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/671
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/671

Machiliuensis in hac arte pręcipuus, ut in omni mathematica, scripsit enim super astrolabij compositione nobilem tractatum, putat uel impessibile, uel, ut inquit, proximum impossibili, fieri instrumentum nullo modo fallax, & cum esset Parisijs refert se uidisse, duobus arte mira di spositis maximis quadrantibus altitudinem solis maximam in meridie, scilicet aestiualis solstitij obseruatam, & altero quidem instrumento, par tibus deprehensam quatuor & sexaginta, minutijs uero duabus & quadraginta. Altero totidem partibus sed minutijs nullis, quare fuit error in alterutro minutiarum duarum & quadraginta. Vide quàm falli poterunt etiam qui nascentis horoscopum colligunt instrumento, quod admonitos quoque nos ab Auenrodam supra sumus testati. Baten. item, quem mox citauimus, in naturalium rerum speculo multis millibus uersuum probat nec Ptol. nec leber, nec Albategni, quantitatem diametrorum So lis & Lunae certius indagare quàm per defectus, nam fidem instrumentorum super ea re fore suspectam. Mitto quàm multis modis in magna compositione docet Ptol. & Alliacen. libro septimo de uisu, falli oculos posse super stellarum locis obseruandis. nam ut aër serenus & innubilus habeatur, quid prohibet uentum flare qui non sentiatur? At scribit philosophus Aristotel. Euro flante uideri sydera maiora. Leo Hebraeus uir insignis & celeber mathematicus quasi ueteribus parum fidens, excogitauit nouum instrumentum, cuius uidimus canones mathematica subtilitate praecellentes, ueruntamen eo duas non erraticas bis eodem anno cum obseruasset, discrepasse priorem ab altera obseruationem duobus gradibus dicit, quod in aëris statum putat referendum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
