# Opera omnia 673-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/673-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/673-2

Cap. X. gum posse iudicare. X hac autem coelestium motuum incertitudine quis non totam labefactari uidet diuinatricem astrologiam? quam, si labatur uno gradu, cadere tota ueritate sit necessarium, fiet enim mutata signi parte, qua sidus reperitur, et fines saepe permutari, quibus parem uim domibus, alij maiorem, maximam omnes confitentur, & interdum exaltationes, quas determinatis partibus perscripserunt, certe mo nomyriae semper uariabunt, & nonnunquam confinia decanorum, & si planeta postremas signi teneat partes, fieri potest ut error unius partis à signo transferat ad signum, & quae foret in tauro luna fiat in geminis, cum sit felix in tauro, in geminis infortunata. Tamen à mascula parte mutabitur ad foemineam, à lucida ad opacam, ab opaca ad tenebrosam, à puteo ad altitudinem, à plenis partibus ad inanes, à morbosis ad felicissimas. Postremo cum sit graduum omnium apud astrologos differens inuicem proprietas, imò etiam minutiarum, quarum discretas proprietates in myriogenesi tradidit Aesculapius, quomodo uariato loco planetae gradu uel minutijs multum ab errore LL non non mutabit uirtus sideris & influxus?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
