# Opera omnia 673

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, VARIAE SENTENTIAE DE PLANETARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/673
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/673

etiam octo atque uiginti, de cuius planetae motu insignis quidam mathematicus fatebatur nihil à se compertum. Porrò Martem partes fere una minutijsque triginta tardiorem esse quàm putarent, quod ipse deprehen disset, in qua re tamen studijs posteriorum esset exactius inuigilandum. Idem maximam solis declinationem ab aequatore prodidit à se obseruatam par tibus tribus & uiginti, minutijs 30. quantum Ptol. ijsdem partibus, sed mi nutijs una & quinquaginta. Albategni 36. & 30. Archazel plus tertio & uigesimo protulerunt. Denique Abraam Auenazra summus mathematicus insexto de reuolutionibus affirmat, inueniri partem non posse quae sit in horoscopo, cum partem Arietis primam sol ingreditur, quare scilicet tempus quo peruenit ad Arietem, nec certa ut ait motus supputatione, nec aliquo genere instrumenti ad liquidum deprehendatur, quod Auenroadan etiam exponens Ptolemaeum aperte confitetur. Idem saepe citatus Auenazra, quicquid exquisita ratione foret superputaturus, Tria canonum genera, ut scribit, adhibebat, Ptolemaei, Persarum & Indorum, quod uariarent inuicem omnes & ad loca diuersa planetas determinarent Plutarchus Pto lo Posterior & Emilio Romano mathematico summo sub Traiano con temporaneus, in problematis rerum romanarum hoc quoque, inquit, tempore quo ad sumniam astrologiae peruentum est, inaequalitas tamen temporum, mathematicorum peritiam uicit, & eorum numeros ac supputationes saepissime fallit ac fugit. VNICI GRADVS ERROREM, IMO ET SOLIVS MINVTIAE MVLtos interdum errores parere, nec per reuolutiones uel annorum uel geniturarum, aut per magnas coniunctiones astrolo

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
